PL 16, col. 920

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Eusebius episcopus dixit: « Sine calliditate, fidei
tuae professionem debes exponere. »
Palladius dixit: « Et quid concilio reservamus? »
13.
Ambrosius episcopus dixit: « Omni ore condemnatio
facta est in eum, qui negaret Dei Filium
sempiternum. Negavit Arius; hunc sequitur Palladius,
qui non vult condemnare 790 Arium. Itaque
utrum hujus probanda sententia sit, considerate:
et utrum secundum Scripturas dicat, aut
contra Scripturas, intelligere licet. Lectum est
enim: Sempiterna virtus Dei atque divinitas.
Dei virtus Christus est [(Rom. I, 20)]
? Si igitur
sempiterna Dei virtus est, sempiternus utique
Christus est; quia Christus est Dei virtus » [(I Cor.
I, 8)] .
Eusebius episcopus dixit: « Haec fides nostra est,
haec intelligentia catholica. Qui haec non dixerit,
anathema. »
Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »
14.
Eusebius episcopus dixit: « Specialiter dicit
solum Patrem sempiternum, et Filium aliquando
coepisse. »
Palladius dixit: « Arium nec vidi, nec scio qui
sit. »
Eusebius episcopus dixit: « Arii blasphemia prolata
est, in qua negat Dei Filium sempiternum.
Hanc perfidiam damnas cum auctore, aut asseris? »
Palladius dixit: « Ubi auctoritas pleni concilii non
est, non dico. »
15.
Ambrosius episcopus dixit: « Dubitas post

divina judicia damnare Arium, cum crepuerit
medius? » Et addidit: « Dicant etiam sancti viri
legati Gallorum. »
Constantius episcopus et legatus Gallorum dixit:
« Hanc impietatem ejus hominis et semper damnavimus,
et nunc damnamus non solum Arium; sed et
quicumque Filium Dei non dixerit sempiternum. »
Ambrosius episcopus dixit: « Quid etiam dicit
dominus meus Justus? »
Justus episcopus et legatus Gallorum dixit: « Qui
Filium Dei coaeternum cum Patre non confitetur,
anathema habeatur. »
Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »
16.
Ambrosius episcopus dixit: « Dicant etiam
Afrorum legati, qui omnium civium huc attulere

sententias. »
Felix episcopus et legatus dixit: « Si quis Filium
Dei negaverit sempiternum, et coaeternum negaverit,
non solus ego legatus totius Africanae provinciae
damno: sed et cunctus chorus sacerdotalis, qui ad
hunc coetum sanctissimum me misit, etiam ipse ante
damnavit. »

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.