PL 16, col. 921

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Selections from the Letters of St. Ambrose 17.0 · Selections from the Letters of St. Ambrose 17.13 · Selections from the Letters of St. Ambrose 17.5

Anemius episcopus dixit: « Caput Illyrici non
nisi civitas est Sirmiensis: ego igitur episcopus illius
civitatis sum. Eum qui non confitetur Filium
Dei aeternum, et coaeternum Patri, quod est sempiternum,
anathema dico: sed etiam iis qui idem
non confitentur. »
17.
Ambrosius episcopus dixit: « Audite sequentia. »
Et recitatum est: « Solum aeternum, solum sine
initio, solum verum, solum immortalitatem habentem. »
Ambrosius episcopus dixit: « Et in hoc damna
eum, qui negat Filium Deum verum. Cum enim
ipse sit veritas, quemadmodum non est Deus
verus? » Et addidit: « Quid ad hoc? »
Palladius dixit: « Filium verum quis non dicit? »
Ambrosius episcopus dixit: « Arius negavit. »
Palladius dixit: « Cum Apostolus dicat Christum 791
super omnia Deum, potest aliquis negare verum
Filium Dei? »
18.
Ambrosius episcopus dixit: « Ut scias quam
simpliciter veritas a nobis requiratur, ecce dico
ego, ut dicis: sed semiplenum habeo. Cum enim
ita dicis, videris negare Deum verum: si autem
simpliciter confiteris: verum Deum Filium Dei,
eo ordine astrue, quo ipse propono. »
Palladius dixit: « Ego secundum Scripturas tibi
loquor, verum Filium Dei Dominum dico. »
Ambrosius episcopus dixit: « Verum Dominum

dicis Filium Dei? »
Palladius dixit: « Cum verum Filium dicam, quid
amplius? »
Ambrosius episcopus dixit: « Non quaero tantummodo,
ut verum Filium dicas, sed ut verum Dominum
Dei Filium dicas. »
19.
Eusebius episcopus dixit: « Christus Deus verus
est, secundum omnium fidem, et catholicam
professionem? »
Palladius dixit: « Verus Dei Filius est. »
Eusebius episcopus dixit: « Nam et nos per adoptionem
filii sumus, ille secundum proprietatem generationis
divinae » [(Galat. IV, 7)] . Et addidit: « Confiteris
ergo verum Filium Dei Dominum verum esse
secundum nativitatem et proprietatem? »
Palladius dixit: « Verum Dei Filium unigenitum
dico. »
Eusebius episcopus dixit: « Hoc ergo putas contra
Scripturas, si Christus Deus verus esse dicatur? »

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.