PL 16, col. 922
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Selections from the Letters of St. Ambrose 20.0 · Selections from the Letters of St. Ambrose 21.0 · Selections from the Letters of St. Ambrose 22.0
20.
Cumque Palladius reticeret, Ambrosius episcopus
dixit: « Solum verum Filium Dei qui dicit, et
non vult dicere dominum verum, videtur negare.
Hoc igitur ordine confiteatur, si tamen confitetur,
Palladius; et dicat utrum verum Dominum Dei
Filium dicat. »
Palladius dixit: « Cum dicat Filius: Ut cognoscant
te solum verum Dominum, et quem misisti Jesum
Christum [(Joan. XVII, 3)]
; affectu, an in veritate? »
Ambrosius episcopus dixit: « Joannes dixit in
epistola sua: Hic est verus Deus [(I Joan. V, 20)] .
Nega hoc. »
Palladius dixit: « Cum dicam tibi verum Filium,
profiteor veram etiam divinitatem. »
Ambrosius episcopus dixit: « Et in hoc est fraus;
sic enim soletis dicere unam et veram divinitatem,
ut Patris tantummodo, non etiam Filii veram
et unam divinitatem dicatis. Ergo si aperte vis dicere,
quia ad Scripturas me provocas, dic quod
dixit evangelista Joannes: Hic est verus Deus:
aut nega dictum. »
Palladius dixit: « Absque Filio alius genitus non
est. »
21.
Eusebius episcopus dixit: « Christus verus
Deus secundum omnium fidem et catholicam professionem,
an in sententia tua Deus verus non est? »
Palladius dixit: « Virtus Dei nostri est. »
Ambrosius episcopus dixit: « Non habes libertatem
profitendi; ac per hoc anathema ei, qui non
confitetur verum Dominum Filium Dei. »
Omnes episcopi dixerunt: « Anathema habeatur,
qui 792 Christum Filium Dei Dominum verum
non dixerit. »
22.
Iterum addidit: « Solum verum, solum immortalitatem
habentem. »
Ambrosius episcopus dixit: « Filius Dei habet
immortalitatem, aut non habet secundum divinitatem? »
Palladius dixit: « Apostolum admittis, an non? » Rex regum, qui solus habet immortalitatem
[(I Tim. VI,
16)]
.
Ambrosious episcopus dixit: « De Christo Filio
Dei quid dicis? »
Palladius dixit: « Christus nomen divinum est,
an humanum? »
23.
Eusebius episcopus dixit: « Secundum carnis
quidem sacramentum Christus dicitur, sed idem
Deus et homo est. »
Palladius dixit: « Christus nomen carnis est: