PL 16, col. 924

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

secundum divinitatem habet immortalitatem. Hoc
qui negat, diabolus est. »
Palladius dixit: « Ego Arium non novi. »
26.
Ambrosius episcopus dixit: « Ergo male dixit
Arius, cum etiam Filius Dei habeat immortalitatem
secundum divinitatem. » Et addidit: « Bene
dixit ergo, an male? »
Palladius dixit: « Non consentio. »
Ambrosius episcopus dixit: « Cui non consentis?
Anathema illi, qui non explicat fidei libertatem. »
Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »
Palladius dixit: « Dicite quod vultis, ejus est divinitas
immortalis. »
Ambrosius episcopus dixit: « Cujus, Patris, an et
Filii? » Et addidit: « Multas impietates congessit

Arius. Sed ad alia transeamus. »
27.
Et recitatum est: « Solum sapientem. »
Palladius dixit: « Pater a se sapit: Filius autem
sapiens non est. »
Ambrosius episcopus dixit: « Ergo Filius non est
sapiens, cum ipse sit sapientia [(I Cor. I, 24)] ? Nam
et nos dicimus, quia ex Patre natus est Filius. »
Eusebius episcopus dixit: « Est aliquid tam impium,
tam profanum, quam quod dixit sapientem
Filium Dei negare? »
Palladius dixit: « Sapientia dicitur, quis potest
sapientiam denegare? »
Ambrosius episcopus dixit: « Sapiens est, an
non? »
Palladius dixit: « Sapientia est. »
Ambrosius episcopus dixit: « Sapiens ergo, cum
sit sapientia. »
Palladius dixit: « Secundum Scripturas vobis
respondemus. »
Ambrosius episcopus dixit: « Etiam sapientem,
quantum video, Filium Dei Palladius negare conatus
est. »
Eusebius episcopus dixit: « Qui negat Filium Dei
sapientem, anathema sit. »
Omnes episcopi dixerunt, « Anathema. »
28.
Eusebius episcopus dixit: « Etiam Secundianus
ad hoc respondeat. »
Cumque Secundianus reticeret, Ambrosius episcopus
dixit: « Qui tacet, integrum vult habere judicium. »
Et addidit: « Solum Patrem bonum cum

dicit, Filium confessus est, an negavit? »
Palladius dixit: « Legimus: Ego sum pastor bonus [(Joan. X, 11)]
;
et nos negamus? Quis non dicat
bonum Dei Filium? »
Ambrosius episcopus dixit: « Ergo bonus est
Christus? »
Palladius dixit: « Bonus. »

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.