PL 16, col. 926

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Filii, sic Filium Dei dico potentem sicut et Patrem.
Dubitas ergo confiteri Dominum potentem
esse Dei Filium? »
Palladius dixit: « Jam dixi, secundum disputationem,
prout possumus, respondemus vobis; vos enim
soli vultis esse judices: vos litigatores esse vultis.
Non vobis respondemus nunc, sed in concilio generali
et pleno respondebimus vobis.
Ambrosius episcopus dixit: « Anathema illi, qui
negat Dominum potentem Christum. »
Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »
33.
Item recitatum est: « Solum potentem, omnium
judicem. »
Palladius dixit: « Omnium judicem Filium Dei.
Est qui dat, est qui accipit. »
Ambrosius episcopus dixit: « Per gratiam dedit, 795
an per naturam? Et hominibus datur judicium. »
Palladius dixit: « Patrem majorem dicis, an
non? »
Ambrosius episcopus dixit: « Postea respondebo
tibi. »
Palladius dixit: « Ego tibi non respondeo, si non
respondes mihi. »
Eusebius episcopus dixit: « Nisi impietatem Arii
ex ordine damnaveris, interrogandi non tibi dabimus
facultatem. »
Palladius dixit: « Non tibi respondeo. »
Ambrosius episcopus dixit: « Filius Dei, sicut
lectum est, judex est, an non? »
Palladius dixit: « Si non respondes mihi, ego
tibi, ut impio, non respondeo. »
34.
Ambrosius episcopus dixit: « Habes professionem
meam, qua respondebo tibi, Interim perlegatur
epistola Arii. » Et addidit: « In epistola
Arii invenies et hoc sacrilegium, quod tu moliris. »
Palladius dixit: « Ego qui interrogo, non respondetis? »
Eusebius episcopus dixit: « Filium Dei Deum
aequalem dicimus. »
Palladius dixit: « Tu judex es, tui exceptores hic
sunt. »
Ambrosius episcopus dixit: « Scribant tui, qui
volunt. »

35.
Palladius dixit: « Pater major est, an non? »
Eusebius episcopus dixit: « Secundum divinitatem
aequalis est Filius Patri. Habes in Evangelio
quod Judaei persequebantur eum; quia non solum
solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat
Deum, aequalem se faciens Deo [(Joan. V, 18)] . Quod
ergo impii persequentes confessi sunt, nos credentes
negare non possumus. »
Ambrosius episcopus dixit: Et alibi habes: « Qui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.