PL 16, col. 927

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est
esse se aequalem Deo; sed semet ipsum exinanivit,
formam servi accipiens, in similitudinem hominum
factus obediens usque ad mortem » [(Philip. II, 6)] . Et
« addidit: Vides quia in forma Dei aequalis est? Et formam,
inquit, servi accepit [(Ibid.)]
. In quo ergo
minor est? Secundum formam utique servi, non
Dei. »
Eusebius episcopus dixit: « Sicut in forma servi
constitutus, inferior servo non fuit: ita in forma
Dei constitutus, inferior Deo esse non potuit. »
36.
Ambrosius episcopus dixit: « Aut dic quia
secundum divinitatem minor est Filius Dei. »
Palladius dixit: « Pater major est. »
Ambrosius episcopus dixit: « Secundum carnem. »
Palladius dixit: « Qui me misit, major est me [(Joan. XIV, 27)]
.
Caro missa est a Deo, aut Filius
Dei? »
Ambrosius episcopus dixit: « Falsari a vobis divinas
Scripturas hodie comprobamus; sic enim
scriptum est: Pacem meam do vobis, pacem meam
relinquo vobis. Non turbetur cor vestrum: non
quomodo hic mundus dat, ego do vobis. Si diligeretis
me, gauderetis quia dixi, vado ad Patrem; quia
Pater major me est. Non dixit: Qui me misit, major
me est » [(Ibid.)] .
Palladius dixit: « Pater major est. »
Ambrosius episcopus dixit: « Anathema illi, qui
divinis Scripturis addit aliquid, aut minuit. »
796 Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »
37.
Palladius dixit: « Pater major est Filio. »
Ambrosius episcopus dixit: « Secundum carnem
Filius minor est Patre, secundum divinitatem
aequalis est Patri: legi igitur Dei Filium aequalem
Patri, sicut jam et prolata exemplaria testantur [(Psal. CXV, 16)] .
Secundum carnem autem quid
miraris minorem; cum dixerit se servum [(Matth.
XXI, 42)] , cum dixerit se lapidem, cum dixerit se
vermem [(Psal. XXI, 7)] , cum dixerit se minorem
angelis; quia scriptum est: Minorasti eum paulo
minus ab angelis » [(Psal. VIII, 6)] .
Palladius dixit: « Impie vos asserentes video:
non respondemus vobis sine auditoribus. »
Sabinus episcopus dixit: « Nemo requirat ab eo

sententiam, qui tam innumeris sententiis blasphemavit. »
Palladius dixit: « Non vobis respondemus. »
38.
Sabinus episcopus dixit: « Ab omnibus jam
damnatus est Palladius: Arii blasphemiae multo minores
sunt quam Palladii. Et cum Palladius surrexisset,
atque foras exire voluisset: Ideo, inquit
surrexit Palladius, quoniam apertis Scripturarum
testimoniis convincendum esse se cernit, sicut jam
convictus est; sic enim lectum est, secundum divinitatem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.