PL 16, col. 936

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Selections from the Letters of St. Ambrose 63.0 · Selections from the Letters of St. Ambrose 63.24

qui Christum Dominum Deum verum similem et 803
aequalem Patri dum non confitetur, immo negavit,
damnationem judico cum caeteris fratribus
meis consacerdotibus sortiri. »
64.
Amantius episcopus Niciensis dixit: « Palladium,
qui sectam Arii non destruxit, secundum
consacerdotum meorum judicium etiam et ego condemno. »
Januarius episcopus dixit: « Sicut omnes consacerdotes
mei damnaverunt Palladium, ita et ego pari
judicio eum censeo esse damnandum. »
Secundianus Christum agnoscere Deum verum interpellatus
eadem, qua Palladius, cavillatione conatur
Patres ludificari.

65.
Et cum Secundianus subripuisset, Ambrosius
episcopus dixit: « Audisti, Secundiane, cujusmodi
Palladius impius sententiam, sacerdotali
concilio damnatus exceperit; licet displicuerit nobis
quod ejus, hoc est, Palladii non horrueris
amentiam, tamen de te aliqua specialiter quaero.
Utrum Dei Filium Dominum nostrum Jesum
Christum, verum vel non verum Deum dicas? »
Secundianus dixit: « Qui negat Deum verum esse
Patrem Domini et Dei nostri Jesu Christi, non est
christianus: nec qui negat Dominum Filium Dei
verum. »
Ambrosius episcopus dixit: « Deum verum Dei
Filium confiteris? »
Secundianus dixit: « Verum Dei Filium, unigenitum

Dei Filium verum dico. »
66.
Ambrosius episcopus dixit: « Verum Dominum
dicis? »
Secundianus dixit: « Verum unigenitum Filium:
quis negat verum Filium Dei? »
Eusebius episcopus dixit: « Non sufficit quod
Filium Dei unigenitum confiteris; nam hoc omnes
confitentur: sed hoc movet, quod Arius dixit Dominum
solum Patrem, solum verum: negavit Filium
Dei Dominum verum. Simpliciter Filium Dei Deum
verum confiteris? »
Secundianus dixit: « Quis fuerit Arius, ignoro:
quid dixerit nescio. Mecum loqueris vivus ad vivum.
Illud dico quod Christus dixit: Unigenitum qui est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.