PL 16, col. 937

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

in sinu Patris [(Joan. I, 18)]
; ergo unigenitum Filium
se asserit Patris: Filius igitur unigenitus est Dei
Filius verus. »
67.
Ambrosius episcopus dixit: « Deus verus est,
verus Dei Filius Deus? » Et addidit: « In divinis
libris scriptum est: Quia qui jurant super terram,
jurabunt Deum verum [(Esai. LXVI, 16)]
. Quod utique
de Christo esse non dubium est. Nos ergo verum
Deum profitemur: et fides nostra haec est,
et professio, quia unigenitus Patris Filius est verus
Deus. Dic et tu de Deo vero, deinde Filium
Deum verum. »
Secundianus dicit: « De Deo vero. » 804
68.
Ambrosius episcopus dixit: « Filius Dei
Deus verus est? »
Secundianus dixit: « Ergo mendax. »
Ambrosius episcopus dixit: « In hoc fraudem facis,
ut non Deum verum dicas, sed Deum unigenitum
verum, ac per hoc dic simpliciter: Unigenitus
Dei Filius Deus verus est. »
Secundianus dixit: « Unigenitum dixi Dei Filium. »
69.
Eusebius episcopus dixit: « Hoc Photinus
non negat, hoc Sabellius confitetur. »
Ambrosius episcopus dixit: « Et qui hoc non
confitetur, jure damnatur; ac per hoc saepe te
convenio, licet cavillando negaveris veritatem.
Non quaero ut tantummodo unigenitum verum Filium
dicas Dei, sed etiam Deum verum. »
Secundianus dixit: Veritatis me servum profiteor.

Quae dico, non scribuntur: et quae dicis, scribuntur.
Christum verum Dei Filium dico. Quis negat
Filium Dei verum esse? »
70.
Ambrosius episcopus dixit: « Qui negat
Deum verum unigenitum Dei Filium, anathema
sit. »
Secundianus dixit: « Deum verum unigenitum
Filium Dei: Quid mihi profiteris, quod non est
scriptum? »
Ambrosius episcopus dixit: « Apertum sacrilegium
est, quando Christum Dei Filium Arius
Deum verum negavit. »
Secundianus dixit: « Jesum Christum Filium
Dei Deum, qui Christus dicatur Filius verus, Filium
Dei dico: sed verum Deum non est scriptum. »

71.
Ambrosius episcopus dixit: « Nondum resipuisti? »
Et adjecit: « Ne quid illi videatur esse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.