PL 16, col. 969
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
vobiscum agere sermonibus: Optimi principes, patres
patriae reveremini annos meos, in quos me
pius ritus adduxit. Utar cerimoniis avitis; neque
enim poenitet. Vivam meo more, quia libera sum.
Hic cultus in leges meas orbem redegit: haec sacra
Annibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt.
Ad hoc ergo servata sum, ut longaeva reprehendar?
Videro quod instituendum putatur; sera
tamen et contumeliosa emendatio senectutis.
10.
« Ergo diis patriis, diis indigetibus pacem
rogamus. Aequum est quidquid omnes colunt, unum
putari. Eadem spectamus astra, commune coelum
est, idem nos mundus involvit. Quid interest qua
quisque prudentia verum requirat? Uno itinere
non potest perveniri ad tam grande secretum: sed
haec otiosorum disputatio est: nunc preces, non
certamina offerimus. » 831
11.
« Quanto commodo sacri aerarii vestri
Vestalium virginum praerogativa detracta est? Sub
largissimis imperatoribus denegatur, quod parcissimi
praestiterunt? Honor solus est in illo velut stipendio
castitatis. Ut vitae earum capiti decus faciunt,
ita insigne ducitur sacrificii vacare muneribus. Nudum
quodammodo nomen immunitatis requirunt;
quoniam paupertate a dispendio tutae sunt. Itaque
amplius laudi earum tribuunt, qui aliquid rei detrahunt;
siquidem saluti publicae dicata virginitas crescit
merito, cum caret praemio.
12.
« Absint ab aerarii vestri puritate ista compendia.
Fiscus bonorum principum non sacerdotum
damnis, sed hostium spoliis augeatur. Ullumne lucrum
compensat invidia? Et quia avaritia in mores
vestros non cadit, hoc miseriores sunt, quibus subsidia
vetera decerpta sunt. Etenim sub imperatoribus,
qui alieno abstinent, qui resistunt cupiditati,
ad solam detrahitur amittentis injuriam, quod desiderium
non movet auferentis.
13.
« Agros etiam virginibus et ministris deficientium
voluntate legatos fiscus retentat. Oro vos, justitiae
sacerdotes, ut urbis vestrae sacris reddatur privata
successio. Dictent testamenta securi, et sciant