PL 16, col. 970
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
sub principibus non avaris stabile esse, quod scripserint.
Delectet vos ista felicitas generis humani,
coepit causae hujus exemplum sollicitare morientes.
Ergo Romanae religiones sub Romana jura non pertinent?
Quod nomen accipiet ablatio facultatum,
quas nulla lex, nullus casus fecit caducas? Capiunt
legata liberti, servis testamentorum justa commoda
non negantur: tantum nobiles virgines, et fatalium
sacrorum ministri excluduntur praediis haereditate
quaesitis? Quid juvat saluti publicae castum
corpus dicare, et imperii aeternitatem coelestibus fulcire
praesidiis, armis vestris, aquilis vestris amicas
applicare virtutes, pro omnibus efficacia vota suscipere,
et jus cum omnibus non habere? Itaque melior
est servitus, quae hominibus impenditur? Rempublicam
laedimus, cui numquam expedit ut ingrata
sit.
14.
« Nemo me putet solam causam religionum
tueri: ex hujusmodi facinoribus orta sunt cuncta
Romani generis incommoda. Honoraverat lex parentum
vestales virgines, ac ministros deorum, victu
modico, justisque privilegiis: Stetit muneris hujus
integritas usque ad degeneres trapezitas, qui ad
mercedem vilium bajulorum sacrae castitatis alimenta
verterunt. Secuta est hoc factum fames publica,
et spem provinciarum omnium messis aegra decepit.
Non sunt haec vitia terrarum. Nihil imputamus
astris. Nec rubigo segetibus obfuit, nec 832 avena
fruges necavit: sacrilegio annus exaruit; necesse
enim fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur.
15.
« Certe si est hujus mali aliquod exemplum,
imputemus tantam famem viribus annorum: Gravis
hanc sterilitatem aura constrinxit: silvestribus arbustis
vita producitur, et rursus ad Dodonaeas arbores
plebis rusticae inopia convolavit. Quid tale
provinciae pertulerunt, cum religionum ministros honor
publicus pasceret? Quando in usum hominum
concussa quercus, quando vulsae sunt herbarum radices,
quando alternos regionum defectus deseruit
fecunditas mutua; cum populo et virginibus sacris