PL 16, col. 971
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
communis esset annona? Commendabat enim terrarum
proventus victus antistitum, et remedium
magis, quam largitas erat. An dubium est semper
pro copia omnium datum, quod nunc inopia omnium
vindicavit?
16.
« Dicet aliquis sumptum publicum denegatum
alienae religionis impendiis. Absit a bonis principibus
ista sententia; ut quod de communi quibusdam
tributum est, in jure fisci esse videatur.
Nam cum respublica de singulis constet; quod ab ea
proficiscitur, sit rursus proprium singulorum. Omnia
regitis, sed suum cuique servatis: plusque apud
vos justitia. quam licentia valet. Consulite certe munificentiam
vestram, an haec publica velit existimari,
quae in alios transtulistis? Semel honori urbis
delata compendia desinunt esse tribuentium: et
quod a principio beneficium fuit, usu atque aetate
fit debitum. Inanem igitur metum divino animo vestro
tentat incutere, si quis asserit conscientiam vos
habere praebentium, nisi detrahentium subieritis
invidiam.
17.
« Faveant clementiae vestrae sectarum omnium
arcana praesidia: et haec maxime, quae majores
vestros aliquando juverunt, vos defendant, a
nobis colantur. Eum religionum statum petimus, qui
divo parenti culminis vestri servavit imperium,
qui fortunato principi legitimos suffecit haeredes.
Spectat senior ille divus ex arce siderea lacrymas
sacerdotum, et se culpatum putat more violato,
quem libenter ipse servavit.
18.
« Praestate etiam divo fratri vestro alieni consilii
correctionem: tegite factum quod senatui displicuisse
nescivit; Siquidem constat ideo exclusam
legationem, ne ad eum judicium publicum perveniret.
Pro existimatione est temporum superiorum, ut
non dubitetis abolere, quod probatum est principis
non fuisse. »
833 EPISTOLA XVIII.
Relationi Symmachi respondet AMBROSIUS, et post
conciliatam sibi VALENTINIANI benevolentiam, tria in
eadem relatione praecipua capita aggreditur. Nam