PL 16, col. 97

De officiis ministrorum (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: On the Duties of the Clergy 1.50

habeat. Laus enim Domini, ubi munda possessio, et
innocens familiae disciplina.
247.
De castimonia autem quid loquar, quando
una tantum [(Dist. 26, Una tantum)] , nec repetita
permittitur copula? Et in ipso ergo conjugio lex est
non iterare conjugium, nec secundae conjugis sortiri
conjunctionem. Quod plerisque mirum videtur, cur
etiam ante baptismum iterati conjugii ad electionem
muneris et ordinationis praerogativam impedimenta
generentur; cum etiam delicta obesse non soleant,
si lavacri remissa fuerint sacramento. Sed intelligere
debemus quia baptismo culpa dimitti potest,
lex aboleri non potest. In conjugio non culpa, sed
lex est. Quod culpae est igitur in baptismate relaxatur:
quod legis est in conjugio non solvitur. Quomodo
autem potest hortator esse viduitatis qui ipse

conjugia frequentaverit?
248.
Inoffensum autem exhibendum et immaculatum
ministerium, nec ullo conjugali coitu violandum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.