PL 160, col. 191

Chronica (Sigebertus Gemblacensis), J. P. Migne

venit, febre correptus Remis redit; ibi quidquid
habuit in re mancipi, per testamentum aecclesiis sanctorum
delegato, mortuus est. Corpus ejus a Deoderico
Mettensi episcopo Coloniam refertur.
966. R. 29. F. 11. C. 5
[(MAR.)] Guillelmus filius imperatoris archiepiscopus
Moguntiae moritur. [(WID.)] Hoc tempore Danis,
qui Christum Jesum et idola simul colebant, cum
Popone clerico in convivio altercantibus super cultura
Dei et deorum, Danis asserentibus Jesum Christum
quidem esse Deum, deos vero majores et antiquiores
illo esse, Popone econtra affirmante, Jesum
Christum solum verum Deum esse, unum in substantia,
trinum in personis: rex Danorum Araldus
condixit clerico, ut fidem propositam a se probaret

testimonio veritatis. Quod annuente clerico, ingentis
ponderis ferrum valde ignitum manibus illius
ferendum imponitur; quod cum clericus usque ad
placitum omnium tulisset absque ulla lesione, rex
penitus abjecta idolatria, se suosque ad colendum
verum solum Deum convertit; clericus vero ad episcopatum
promotus est.
967. 30. 12. 6.
[(MAR.)] Johannes Romanae aecclesiae 136us presidet.
[(WID.)] Guigmannus diu contra imperatorem
Ottonem rebellis, a Misacha Sclavorum regulo, imperatoris
amico et milite, perimitur. [(LIUDPR.)] Hoc
tempore Bulgaribus dominabantur filii Symeonis
Petrus et Bajanus; quorum Bajanus in arte magica

adeo valebat, ut quoties vellet, lupus vel quaelibet
fera fieri videretur.
968. 31. 13. 7.
[(A. Lob.)] Otto minor a patre evocatus Romam,
a Johanne papa in imperatorem benedicitur. [(MAR.)]
Otto imperator Beneventanos duces potentia sua
ad subjectionem sui inflexit. [(WID.)] Otto imperator
in terra Saxonica venas auri et argenti primus industria
sua aperuit.
969. 32. 14. 8.
[(V. Deod.)] Quidam comes Ottonis imperatoris ei
familiaris, Romae ante oculos omnium a diabolo
arreptus, ita ut se ipsum dentibus decerperet, jussu
imperatoris ad papam Johannem adductus, ut catena
sancti Petri collo ejus circumdaretur, dum a fallacibus

clericis semel et bis alia catena furenti adhiberetur,
nec quicquam remedii proveniret, ubi nihil
erat virtutis: tandem vera sancti Petri cathena allata
et collo furentis circumdata, diabolus spumans
et multum clamans abscessit. Quam cathenam Deodericus
Mettensis arreptam, cum diceret se eam nisi
manu abscisa non dimissurum, tandem imperator
sedato litigio a papa Johanne optinuit, ut anulum
hujus catenae exsectum episcopus mereretur. [(WID.)]
Imperator Otto dum partem exercitus ad Grecos
misisset, ut uxorem filio suo Ottoni acciperent,
Greci super eos irruunt, castra diripiunt, plures occidunt,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.