PL 160, col. 197

Chronica (Sigebertus Gemblacensis), J. P. Migne

993.
R. 10. F. 6.
[(Vita Od.)] In Burgundia Odilo Arvernae oriundus,
ex clerico Brivatensi monachum professus in Cluniacensi
coenobio, post Majolum preficitur ipsi coenobio;
quod per annos 56 miro religionis fervore
rexit et provexit. Qui egregie preter cetera pietate
insignis, non solum vitae exemplis, sed etiam miraculis
in vita sua claruit. Qui cum reprehenderetur,
quod in peccantes misericordior justo esse videretur, Si damnandus sum,
inquit, malo damnari de
misericordia, quam de duritia. Otto in imperatorem
benedicitur.
994. 11. 7.
Florebant hoc tempore in scientia litterarum in
Lotharingia Herigerus abbas Lobiensis, Adelboldus

episcopus Vultrajectensis; in Francia, Fulbertus
episcopus Carnotensis, Abbo abbas Floriacensis,
qui super calculum Victorii commentatus est.
995. 12. 8.
Gerbertus, qui et Silvester, Romanae aecclesiae
140us presidet, qui et ipse inter scientia litterarum
claros egregie claruit. Quidam transito Silvestro
Agapitum papam hoc in loco ponunt; quod non
otiose factum esse creditur. Quia enim is Silvester
non per ostium intrasse dicitur;--quippe qui a
quibusdam etiam nichromantiae arguitur; de morte
quoque ejus non recte tractatur; a diabolo enim
percussus dicitur obisse; quam rem nos in medio
relinquimus;--a numero paparum exclusus videtur.

Unde lector queso, ut et hic et alibi, si qua
dissonantia te offenderit de nominibus, vel annis, vel
temporibus paparum, non mihi imputes, qui non
visa, sed audita vel lecta scribo.
996. 13. 9.
[(A. Leod.)] Hugone Francorum rege mortuo, Rotbertus
filius ejus regnat in Francia annis 35.
997. 14. 1.
[(Vita Her.)] Heribertus ordinatus Coloniensium
episcopus, multa sanctitate claret. [(ALPERT. I, 11.)]
Clarebat etiam hoc tempore inter Gallos Ansfridus;
qui cum fuisset comes Bratuspantium, non minus
justitia quam potentia seculari famosus, deposito
militiae cingulo tonsoratus in clericum, eo provectus
est, ut ordinaretur episcopus Vultrajectensis aecclesiae.

998.
15. 2.
[(MAR.)] Agapitus Romanae aecclesiae 141us presidet.
[(Vita Od.)] Hoc tempore quidam religiosus
ab Hierosolimis rediens, in Sicilia reclusi cujusdam
humanitate aliquandiu recreatus, didicit ab eo inter
cetera, quod in illa vicinia essent loca eructantia
flammarum incendia, quae loca vocantur ab incolis
Ollae Vulcani, in quibus animae reproborum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.