PL 160, col. 575

De scriptoribus ecclesiasticis (Sigebertus Gemblacensis), J. P. Migne

CAP. CXXVIII. Wandalbertus scripsit Martyrologium
metrico stylo.
CAP. CXXIX.
Windichindus, monachus Corbeiae
Saxonicae, scripsit Historiam Saxonum usque
ad mortem primi Othonis imperatoris et ad Matildam
filiam Othonis imperatoris, scripsit Vitam ipsius
imperatoris. Scripsit metrice Passionem Theclae virginis,
et Vitam Pauli primi eremitae alterno stylo
scripsit.
CAP. CXXX.
Rogerus scripsit Vitam Brunonis
Coloniensis archiepiscopi, qui fuit dux et frater
Othonis imperatoris.
CAP. CXXXI.
Flauvaldus, monachus Remensis,
scripsit Gesta pontificum Remensium; orditus
narrationem suam a conditione ipsius civitatis, quae

a qualitate civium, qui in bello erant duri cordis,
primo aucupata est sibi nomen Cordurus. Postea
milites Remi, a Romulo fratre suo, a facie Romuli
fugientes, ad eam profugerunt, eamque a nomine
principis sui Remi Remum denominaverunt. Hic
scriptor digne scriptoribus ideo connumeratur, quia
digressus ab opere suo memoriam faciens sanctorum
martyrum vel confessorum, quiescentium in
ecclesiis Remensi Ecclesiae adjacentibus vel subjacentibus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.