PL 160, col. 941

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

in eodem facto duplicis gratiae mysterium nobis reliquerat
grande, dum ad eamdem figuram lignum
crucis a plebe, et Christus praedicatur a Joanne.
CAPUT VI. Quemadmodum Joseph, frumentum venditurus Aegypti, horrea regis aperuit, sic Helena regina lignum crucis in horreo Ecclesiae nobis aperire promeruit.
Relato igitur quid Joseph rex Aegyptiacus fecerit,
referendum est etiam quid ipse Joseph cum Aegyptiis
causa humanitatis egerit, ne cui vestrum videatur
indignum, si factum illius Dominicum referatur ad
lignum. Sicut enim carcer, quo fuit inclusus, vel
currus, quo erat sublimatus, Dominicae cruci convenienter
est comparatus, sic Aegyptiaci frumenti divisio
venerandae eidem cruci simili est ratione comparanda.

Sciendum est quippe quod, sicut Joseph,
frumentum venditurus Aegyptiis, horrea charitatis
aperuit, sic Helena sacratissima lignum in quo
granum frumenti mortuum fuit hodie nobis aperire
promeruit, ne cum Manasse, qui interpretatur oblivio,
amplius daretur in oblivionem, sed cum Joseph,
qui auctus dicitur, in Christianam potius augeretur
religionem. Unde quia per antiqui perfidiam hostis,
panis fidei et charitatis jam pene defecit in sitarciis
nostris, necesse est ut ad verum Joseph pro paterno
pane cum prodigo illo filio recurramus fide reo qui
reversus ad patrem: Quanti, inquit, mercenarii in
domo patris mei abundant panibus, ego autem hic
fame pereo [(Luc. XV)]
. Nisi enim ad promerendum
aeternitatis regnum de zizaniis vitiorum faciamus

nobis fasciculos ad comburendum, nequaquam illo
boni operis manipulo perveniemus ad Deum, de
quo scriptum est: Triticum congregate in horreum
meum [(Matth. XIII)]
. Proinde, sicut ex praecepto Joseph
quinta pars frugum Aegyptiarum data est regi,
ita quinque sensus nostri deferendi sunt in obsequium
Dei, ut prae quinta parte, quae debebatur regibus,
quinque sensuum nostrorum custodiam divinis
semper mancipemur legibus. Nisi enim ad exemplum
legalis sacramenti primogenitum hominis redimamus
quinque siclis argenti, nihil nobis quinque vulnerum
Christi profecere vibices, quibus in ara crucis
quinque sensuum nostrorum voluit sanare cicatrices.
Unde, ne iidem sensus nostri cum Aegyptiis
a fide et charitate videantur jejuni, verum Joseph

implorare debemus oratione communi; quatenus
ipse, qui pro humana salute quondam volebat esurire
in Aegypto tribulationis istius, unicuique nostrum
horrea charitatis dignetur aperire, granum
videlicet verbi coelestis interiori offerens menti, qui
per mortem crucis seipsum comparare voluit grano
frumenti.
CAPUT VII, Quemadmodum Joseph in sacco fratris junioris abscondit scyphum, sic Judaei lignum Dominicum.
Igitur, sicut medulla tritici, quae sub Aegyptiacae
servitutis palea diutissime latuit, grani coelestis ventilatione
jam nobis apertissime patuit, ita scyphus
ille Joseph nequaquam debet a vestra charitate recondi,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.