PL 160, col. 942

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

quem in sacco fratris sui junioris olim jussit
abscondi. Dignum quippe est ut, sicut ex horreis
Joseph coelestis grani prius fuit enucleata medulla,
ita de scypho ejus spiritalis sacramenti jam vobis
propinetur ampulla, ut in observatione tanti mysterii
participes sitis gratiae Dei, quam in absconsione ligni
Dominici quondam perdidere Judaei. Per hoc
enim, quod Judaei tam profunde quasi in ore terrae
lignum crucis absconderunt, factum Joseph imitari
noluerunt, qui postquam ad inquisita fratrum suorum
quaeque convenientia respondit, tandem in ore
sacci junioris scyphum argenteum abscondit. Sicut
per scyphum splendor verbi coelestis, et per saccum
littera exprimitur legis, ita per os sacci junioris anima
signatur hominis, si tamen peramplius et perfectius

eidem adhaeret scientiae, de qua scriptum est:
Anima justi sedes est sapientiae. Unde quoniam Joseph
in summitate cordis sui, quasi in ore sacci, illam
semper inclusit scientiam, de qua scriptum est: Os justi meditabitur sapientiam
[(Psal. XVI)]
; ideo
cor ejus nunquam recessit a lege ipsius. Sed, quoniam
a perfidia Judaicae impietatis longe remotus
erat scyphus idem veritatis; ideo thesaurum illum
desiderabilem servare non poterant in intimo mentis,
de quo scriptum est: Thesaurus desiderabilis
requiescit in ore sapientis. Unde mirum non est
quod, licet ab una progenie fuerint Joseph et Hebraei,
in hoc tamen facto aliam intentionem habuit Joseph,
et aliam Judaei, dum pro diversa qualitate meritorum,
diversa etiam fuit voluntas singulorum. Sicut

enim Joseph ad castigandam fraternae impietatis audaciam,
in reclusione scyphi illius contumeliam mutavit
in gratiam, ita Judaei contrario ad obscurandam
Christianae religionis memoriam, in absconsione
crucis contumeliam nobis potius optaverunt quam
gloriam. In qua videlicet re nimis malitiose fecerunt,
dum ad contumeliam nostram tanto tempore
thesaurum Divinitatis absconderunt, cum satius eis
esset cum Joseph scyphum veritatis invenisse, quam
pro invidia Christianorum tandiu lignum crucis
abscondisse. Et cum, juxta praeceptum legis, ad
obtegendum fimum Judaicae sordis, cum eodem
Joseph paxillum compunctionis portare deberent sub
balteo cordis, econtrario fidei, spei et charitatis
amisere paxillum, dum per invidiae stimulum Dominicae

crucis texere vexillum. Sed hoc mirum non
est quod sub balteo cordis paxillum non habuere
compunctionis, qui in intimo habuere mentis scyphum
perdere dilectionis, quia curru superbiae
suae in carcerem diabolicae captivitatis praecipitati,
ab horreo Ecclesiae et scypho sapientiae fuere separati.
Unde ne nos eodem modo ab antiquo Pharaone
videamur incarcerari, curru humilitatis et patientiae
cum Joseph debemus elevari, ut in horreo Ecclesiae
non solum spiritalis tritici mensura cibari,
sed etiam scypho coelestis eloquii mereamur cum
Christo inebriante potari. Sicque spiritali sacramento,
quasi opere distinguentes anaglypho, quid eodem
carcere et curru, quidve frumento significetur aut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.