PL 160, col. 948

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

tres, ideo considerandum est nobis oculis ambobus
qua in re tertius discrepare videatur e duobus.
Ad praedicandum ergo saeculorum omnium
Regem, duo de his obtulere prophetiam, tertius legem,
quoniam, sicut lex per Moysen data est, ita
per Joseph et Isaac prophetia nobis oblata est. Unde
quamvis duo de his patriarchae sint, et tertius propheta,
lex tamen et prophetia singulorum in mysterio
S. crucis ferme videtur impleta, exceptis his
quae, vel praemium nobis pollicentes aut supplicium,
futurum adhuc habent exspectare judicium. Intuendum
est autem quod ubicunque Deum praedicavere
viventem, disparem sermonem et parem habuerunt
mentem, quia si verba singulorum velimus considerare
solertius, quidquid unus et alius, hoc testatur

et tertius. Dignum quippe fuit ut quos radius supernae
penetraverat lucis, omnes pariter loquerentur
ex mysterio crucis, in quo pro emundanda originalis
immunditiae cloaca, de latere Salvatoris sanguis
exivit et aqua [(Joan. XIX)]
. Unde sciendum est
quod, sicut Abraham typum Salvatoris se babuisse
monstravit, dum sub arbore crucis tres vidit et
unum adoravit, sic et isti tres divinam humanamque
in Deo coluere naturam, dum S. Trinitatis formam
ad eamdem solebant adorare figuram. Sed, licet
omnes unius Dei habuerint culturam, in seipsis tamen
simplicem habuere figuram, dum cultum pietatis
et typum Dei viventis unus habuit testimonio carceris,
[alius] arietis et tertius serpentis. Unde, ne nos
Aegyptiacae captivitatis ergastulo quasi cum Joseph

videamur incarcerari, duos alios viros, Isaac et
Moysen debemus imitari, ut contra versutias antiqui
serpentis armis justitiae ita cum eis armemur
in mente, ut fortitudinem Salvatoris imitemur in
ariete et prudentiam in serpente.
CAPUT XV. Quod in figura crucis Dominicae et evangelicae gratiae, tribus illis viris, Joseph, Isaac et Moysi binae vel trinae bene conveniunt nutritiones.
His igitur ita consideratis, consideranda sunt in eis
et alia opera pietatis, ut scire possimus quid ab unoquoque
illorum petendum sit jure, quibus pro diversitate
gratiae, diversae etiam fuere figurae. Sicut enim
Joseph pane vitae et intellectus meruit alios cibare,

et ipse cibari, sic Isaac et Moyses aqua sapientiae
meruere potari, quatenus gratia dispari, et benevolentia
pari [alter] alteri mutua posset charitate sociari. Ita
quippe dona se habent spiritalia, ut virtus una semper
sustentetur alia, quoniam in virtutibus spiritalium
virorum talis est talio, ut virtus, quae non habetur
in uno, habeatur in alio. Unde mirum non est
quod, sicut Joseph, secundum altioris intelligentiae
sacramentum, ex horreo charitatis spiritale nobis
solet erogare frumentum, sic Isaac et Moyses, secundum
gratiam unicuique datam, coelestis sapientiae
nobis daturi sunt aquam. Sicut enim Joseph in
mysterio crucis, panem illum nobis figuraliter ostendit,
de quo dictum est: Hic est panis vivus, qui de
coelo descendit [(Joan. VI)]
; sic Isaac et Moyses nos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.