PL 160, col. 949

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

petrae illius vena debent potare secreta, de qua
scriptum est: Bibebant autem omnes de spiritali
consequente eos petra [(I Cor. X)]
. Unde, ne nos siti
pereamus aut fame, dignum est ut per mysterium
crucis verbi coelestis aqua reficiamur et pane, maxime
cum iidem tres viri sitim animarum inde possint
emendare per totum, si unus nobis panem, et duo
dederint potum. Sed interim nobis nihil obstare videtur,
si Joseph a duobus aliis paulisper separetur,
ut ubi ratio videtur convenire rationi, denuo in locum
suum pristina debeat statione reponi. Duobus
quippe modis breviter hic adnotare debemus qualiter
[in] Isaac et Moyse causae causis, et res conveniant
rebus, maxime cum [per] affluentem sequentis sententiae
versiculum integre de nobis sitis internae possint

propulsare periculum. Sicut enim Isaac ex puteo
illo, cui nomen est viventis et videntis, in figura Salvatoris
irrigare debet arida mentis, sic, ut sitis
cordium nostrorum exstinguatur a Moyse, in arca
Ecclesiae poculo charitate inebriari debemus cum
Noe, ubi per mysterium crucis septiformis, gratiae
Dei nobis inundante diluvio, aquam nobis sapientiae
Isaac ex puteo, et Moyses ministrabat ex
fluvio.
CAPUT XVI. Qui, secundum triplicem divinitatis gratiam, ex proxime nominatis viris tribus, unus daturus panem, alii autem aquam.
Ecce si quis jam tempus et horam velit considerare
solertius, denuo, sicut praemisimus, in locum

suum revocandus est tertius, quatenus in coelesti
S. Trinitatis archisterio duobus aliis numero societur
et mysterio. Sicut enim Joseph in ara crucis
panem illum nobis praemonstravit in Hebraeis, de
quo scriptum est: Panem coeli dedit eis [(Psal. LXXVII)]
,
sic Isaac et Moyses quaedam coelestis sapientiae secreta
geminae dilectionis bina nobis debent ministrare
metreta. Cum enim metron Graece, mensura
dicatur Latine, binae metretae eorumdem virorum
bene convenere doctrinae, quoniam binis metretis aut
ternis hydrias illas implevere supernas, de quibus
scriptum est: Capientes singulae metretas binas vel
ternas [(Joan. II)]
. Sciendum est quippe quod, sicut
binis metretis gemina dilectio signatur, sic ternis

metretis fides S. Trinitatis typice monstratur. Praeterea
vero, sicut ex interioris medullae perspicacia
binis metretis lex figuratur et gratia, sic ternis metretis
triplex signatur ordo credentium, conjugatorum
scilicet, virginum et continentium. Unde, quoniam
in duobus mandatis et fide Trinitatis tota lex
pendet et prophetae [(Matth. XXII)]
, non incongrue tribus
his viris binae vel ternae convenere metretae,
quia coelestis alimonia quotidie ab eis tribus his
ministratur ordinibus, conjugatis videlicet, continentibus
et virginibus. Sicut enim Joseph per mysterium
crucis, pane illo vires reficit animarum, de
quo dictum est: Cibabis nos pane lacrymarum [(Psal.
LXXIX)]
; sic Isaac et Moyses corda nostra potus illius
solent inebriare figura, de quo Scriptum est:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.