PL 160, col. 954

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

gratia, quae data est uni, dabatur utrique: dum,
sicut utrisque coelestis inspiraverat Pater, fidem
quam praedicabat filius, praedicavit et mater. Cum
enim pro capiendis hominibus sua utrobique tenderent
retia, continuo ad fidem Christi Roma trahebatur
et Graecia. Insuper etiam, ne aliarum gentium
corda, quasi a fide jejuna, deficerent in via, per
matrem conversa est Syria, et per filium Romania.
Unde, cum ex tam bonis operibus, et mater proba
esset et filius probus, mirum non est quod gratia,
quae servata est uni, servatur ambobus, dum pro inquirendo
mysterio ligni salutaris utrisque prae caeteris
servata est gratia singularis. Ex antiquae enim
Divinitatis consilio inveniendae crucis officium matri
huic servabatur et filio, ut uterque eorum hoc ex

divina gratia percepisse se nosset, quod ante se
alius habere non posset. Unde, cum studio amborum
inventum sit crucis Dominicae vexillum, dubium
est utrum in hac inventione illam praeferamus
aut illum: maxime cum ad hanc inquisitionem tam
diu eis esset consiliarius unus ex mille, usquequo
ad effectum ejusdem operis illa pervenisset ac ille.
Per internum enim inspirationis Dominicae suasum,
eidem inventioni filius praebuit ortum, et mater occasum;
quia, dum ad hanc inquisitionem uterque
eorum se fecit acclivem, filius imponebat originem,
et mater finem.
CAPUT III. Constantinus contra barbaros signo crucis se armavit, et secundum signum quod in coelo vidit hostes prostravit et vicit.

Verum cum coelesti solummodo notum sit Patri
quare sacratissimae crucis inventio filio huic servaretur
et matri, dicendum est nobis qualiter arcanum
antiquae Divinitatis consilium ad inquirendum
lignum idem Dominicum matrem provocasset ac
filium. Quodam ergo tempore, non modica multitudo
barbarorum fines ubique coepit devastare Graecorum,
dum, quasi in apertam prorumpens apostasiam,
totam pene solebat occupare Romaniam.
Constantinus autem nondum Deum timens, sed homines
reveritus, se contra hostes suos sicut miles
armavit emeritus, dum die noctuque cum suis cogitare
coepit ac recogitare qualiter aut quomodo eos

inde posset propulsare. Sed cum inde singulis noctibus
et singulis anxiaretur diebus, sicut semper
anxia cum trepidis mutat sententia rebus, tandem
pro declarando crucis sacratissimae ligno contra inimicos
suos, tali divinitus relevatus est signo. Quadam
igitur nocte in strato suo quiescens, signum
crucis in coelo vidit, et post hujusmodi visionem
statim in hunc sensum vocem de coelestibus audivit,
scilicet quod in die belli, et in tempore pugnandi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.