PL 160, col. 955

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

per hoc signum victoriam deberet habere triumphandi.
Unde, licet adhuc paganus exstitisset, et de
mysterio crucis nondum quidquam instructus fuisset,
continuo tamen ad eamdem formam, quam in
coelo videbat, aliud signum informari faciebat. Et
cum dies accidisset opportunus, in quo virtutem
crucis ipse crucifixus erat ostensurus ad comprobandum
coelestis gratiae signum, ante aciem Constantini
idem deportatum est lignum. In quo conflictu,
licet alter contra alterum obfirmatam haberet
faciem, fortissime tamen acies impugnavit aciem,
quoadusque acies immensa suorum per virtutem
crucis aciem debellaret adversariorum. Cum enim
tirones emeriti hac et illac ad arma fuissent intenti,
et circa ripam Danubii pars parti, et gens occurreret

genti, continuo, ut divina gratia sibi prius in visione
monstravit, in virtute crucis hostes suos ex
parte peremit, et ex parte fugavit. Sic igitur, postquam
ad laudem Divinitatis et gloriam per virtutem
crucis meruit habere victoriam, illam divinae promissionis
gratiam bene habet in se expertam, de
qua scriptum est: Odientes eum in fugam convertam [(Psal. LXXXVIII)]
.
Quia enim non relinquit Dominus
virgam peccatorum super sortem justorum [(Psal.
CXXIV)]
, ea die bene declaravit in virtute suorum, dum
per virtutem crucis ipse eos a barbaris voluit liberare
nationibus, de quo scriptum est: Confirmat
autem justos Dominus [(Psal. XXXVI)]
. Sed licet ipsi
nondum justi fuissent in oculis hominum, erant

tamen justi ante Dominum; quia jam tunc eis appropinquare
coeperat illa coelestis gratiae medela,
per quam incessuri erant in omnibus mandatis et justificationibus
Domini sine querela [(Luc. I)]
.
CAPUT IV. Constantinus signo crucis victoriam consecutus cum esset, coepit primum ab idolorum cultoribus crucis mysterium perquirere; baptizatus autem dein a Silvestro, Christi fidem per totum orbem praedicari fecit.
Constantinus igitur post fugam hostium, et victoriam
suorum, de mysterio crucis inquirere coepit
a sacerdotibus idolorum, ac si illi, qui nondum
fuerant virtutem sanctae crucis experti, aliquid ei
possent inde dicere certi. Audientes autem hoc pauci
Christiani qui tunc aderant ibi, quaedam de adventu

Filii Dei primo praedicaverunt sibi ac deinde mysterium
passionis ejus et crucis retexentes ordine
pleno, narraverunt ei omnia quae facta sunt de
Jesu Nazareno. Constantinus autem, ad placandum
totius operis opificem, a quo confirmatus et baptizatus
in nomine Domini, discere coepit quid vel
Deo deberet aut homini. Novum quippe habitum et
novum assumens animum, in fonte Salvatoris duo
genera coepit medicaminum; dum pro eo quod effundere
noluit sanguinem innocentem, lepra deseruit
corpus, et vitia mentem. Proinde confisus in
virtute divina contra vitia carnis bella gerebat intestina;
quia dum in seipso formam Divinitatis altius
impressit, bellum, quod ante cum hostibus habuit,
postea cum vitiis gessit: postquam enim dimissa

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.