PL 160, col. 957

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

crucem, ne quis audientium sic unquam insipiens
fiat, ut postea se dicat ista nescire, cum sciat. Eligens
ergo sibi de Judaeis viros numero mille, inquisivit
ab eis quid de eo ille sentiret aut ille; sicque
omnes una eademque ratione videns esse contentos,
denuo de eis coepit separare quingentos. Qui, licet
instructi essent lege divina, nesciebant tamen quid
de eis vellet facere regina, nisi quantum inde Judas
unus ex eis caeteris poterat enarrare Judaeis. Unde
et ipse justam eis inde reddens rationem: Ligni, inquit,
Dominici vult facere quaestionem. De quo tamen
nihil omnino dixerat esse conscriptum, nisi
quantum a patre suo vel avo sibi fatebatur esse praedictum.
Proinde recordatus patris et avi veteris,
sententias eorum coepit enodare caeteris, Judaeorum

scilicet ac gentium populis enarrando duobus quidquid
inde de parentibus percepit ambobus. Dixerant
enim sibi, quod ipse et omnis posteritas illius hoc
nosse poterat, quod quandocunque inquisitio ligni
fieret, genus eorum amplius regnare non valeat, sed
regnum eorum transferendum esset in salutem credentium,
de quo scriptum est: Domini est regnum
et ipse dominabitur gentium [(Psal. XXI)]
.
CAPUT VI. Beata Helena morte plectendos ignique Judaeos illos cremandos censet, qui S. crucem ostendere nollent, Judamque in lacu septem diebus servari praecipit.
Regina autem revocans ad se omnem Judaeorum
cohortem, vitam eis proponebat ac mortem, vitam

scilicet, si lignum crucis ostenderent, mortem autem
si demonstrare contemnerent. Sed cum corda
eorum ad haec indurata fuissent, et ea quae sciebant
se nescire dixissent, eo celerius eos quae dicenda
erant dicere cogebat, quo citius ab eis voluit
scire quod nesciebat. Sed cum veritas rei ab
eis nulla ratione posset investigari, continuo jussit
omnes igne cremari, ut vel sic eos cogeret monitis
obedire divinis, quos ad hoc nec blandimentis poterat
provocare nec minis. Judaei autem sibimet inde
timentes, et vivere potius quam mori cupientes,
tandem, ad ostendendam sibi veritatem nudam, pro
se omnibus tradiderunt Judam. Quem cum nec minis
terrere, nec blandimentis ad hoc posset allicere,
ut veri aliquid inde vellet dicere, continuo suscipiens

de omnibus unum, per septem dies jussit eum
in lacu servari jejunum, usquequo, septem diebus
evolutis, ea ratione inde se postularet educi, ut debitam
servitutem Dominicae impenderet cruci. Qui
cum ad haec verba de lacu fuisset eductus, continuo
Christianis gaudium, et Judaeis ortus est luctus;
quoniam omnes Judaei, qui convenerant ibi,
invidebant nobis, et timebant sibi. Sed ille, qui est salus
nostra in tempore tribulationis [(Psal. XXXVI)]
,
misertus eis, et misertus est nobis, dum conversus
ad nos, et reversus ad eos, ea die voluit laetificare
Christianos, et illuminare Judaeos.
CAPUT VII. Judas dein ex lacu extractus, facta ad Dominum oratione, tres cruces invenit; cruci autem Dominicae mortuus ibi resuscitatus testimonium perhibuit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.