PL 160, col. 958

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

Pro hac igitur causa, cum illuc, ubi locus erat
Calvariae, undique concurrisset turba plebis bifariae,
contrahere pars coepit ad partem, ne per Judaeorum
impietatem ars deluderet artem. Judas autem
inter caeteros stans in conspectu filiorum hominum,
ex intimo cordis orationem hanc fudit ad Dominum,
quatenus ipse sibi monstrare dignaretur
ubi esset crucis Dominicae fossa, qui Moysi quondam
patris nostri Joseph ostendere dignatus est
ossa. Sed, quoniam ejusdem loci certum non poterat
invenire vestigium, nisi divina pietas coeleste aliquod
vellet demonstrare prodigium, ideo ad informandam
non credentium spem et credentium fidem

subito locus commotus est idem. Insuper etiam ad
declarandum Dominicae crucis lignum, aliud continuo
secutum est signum, dum ad edomandum
cor Judaeorum indomitum, statim de eodem
loco fumus ascendit aromatum. Judas autem,
qui prius inter spem pendebat et metum, pro moerore
coepit habere gaudium, et pro gaudio fletum,
gratias videlicet agens Deo in universis quae gloriose
fiebant ab eo. Deinde ad terram se inclinans
humiliter, fossorio arrepto, fodere coepit viriliter:
sed et alii post alios tam diu cum eo fodere coeperunt
usquequo pro una cruce, quam quaerebant,
tres pariter invenerunt. O quam mira et inaudita
res, quod crux una quaerebatur, et inventae sunt tres,

quamvis pro illuminandis fidelium animabus multo
pretiosior esset una duabus! Unde mirum non est
quod idem Judas inter alios sollicitatus est primus
quid sibi agendum esset ex crucibus tribus, quoniam,
sicut ex Synagoga Judaeorum plures affirmavere
Judaei, duae cruces erant latronum, et tertia Dei. Sic
igitur cum inter tot cruces Judas ipse nescisset cujus
aut cujus illa vel illa fuisset, continuo mortuus
quidam resuscitatus ibidem, prae caeteris crucibus
cruci Dominicae magis adhibebat fidem. Nec enim
humanae ignotum esset solertiae quid honoris ac
reverentiae duabus deberet aut tertiae; ideo postquam
eumdem mortuum ad unam et aliam crucem populus
inaniter admovit, continuo tertiae admotus, virtutem
sanctae crucis agnovit, posteaquam duabus

illum crucibus turba pedestris in vanum porrexit,
statim appositus est tertiae, et surrexit. Unde non
immerito Deum benedixerunt cuncti, quibus virtutem
ligni Dominici resurrectio testabatur defuncti,
merito etiam defunctus idem ei prae caeteris benedixit,
qui eadem die mortuus fuerat, et revixit.
CAPUT VIII. De testimonio, quod sancta crux habuit cum a vivis, tum etiam defunctis, et de spiritali gaudio beatae Helenae.
O pretiosum et admirabile lignum! o lignum angelico
et humano praeconio dignum, per quod dum
antiqua Divinitas et vitae reddidit mortuum, et libertati
captivum, bene declaravit quia lignum illud non
mortuum videbatur, sed vivum! O crux sacra et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.