PL 160, col. 959
De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne
venerabilis! o crux gloriosa et admirabilis, cui ut
debitus honor exhiberetur a cunctis, praeconium
habebat ex vivis, et testimonium ex defunctis! O
inaestimabilis dilectio charitatis, o ineffabilis dispensatio
divinae pietatis, quae per arcanum antiquae
Divinitatis consilium, in mortem crucis pro homine
Deum, et pro servo tradidit Filium, ut post devictam
ejusdem mortis acerbitatem, servus libertatem, et
filius reciperet haereditatem! Videlicet eadem sacratissima
crux humano non indigeat praeconio, quae
prophetico et evangelico ultro commendatur testimonio,
dignum tamen est ut nos eo studiosius
laude prosequamur immensa, quo in ea salus nostra
quodam videbatur esse suspensa. Haec enim est illa
crux, quae sub Judaica detenta diu captivitate, ab
Helena regina hodie probatur inventa; ut et nos hoc
exemplo commoniti, in illius forma studeamus inveniri.
Haec est illa crux, in qua Dei Filius exaltatus,
traxit omnia secum [(Joan. XII)] , de quo angelus
ad Mariam. Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum [(Luc. I)]
.
Haec est etiam illa sacra et celeberrima
crux, in qua lux illa pependit, quae dixit: Fiat lux,
et facta est lux [(Gen. I)]
, ut ipse nos secum ad aeternam
perduceret lucem, qui pro nobis subire dignatus
est clavos, lanceam et crucem. Haec est illa crux,
quae, sicut sacrae Scripturae testantur sacramenta, a
beata Helena regina praedicatur inventa, evangelicis
videlicet verbis hodie in ea completis, quibus dicitur: Petite et accipietis, quaerite et invenietis
[(Joan.
XVI)]
. Sed, quam laeta vel hilaris eadem regina hodie
fuisset effecta, quando crux Dominica sursum de
terra videbatur erecta, nullus omnino poterit scire,
nisi qui in libro vitae septem signacula solus novit
aperire. Unde ut quod bono incoeptum est omine
bono clauderetur et fine, dignum fuit ut pulcherrimum
illud donum pulcherrimae primum deferretur
reginae, quatenus gratiae coelestis archisterio prior
esset in dono, quae major erat imperio.
CAPUT IX. Quanto cleri et populi studio et alacritate exceptum sit vitale crucis lignum.
Interim autem, dum per salutare mysterium respexit
Dominus super filios homimum [(Psal. XXXII)]
,
turbae concurrentium populorum in hymnis et confessionibus
benedicebant Dominum: insuper etiam
pro salutando ejusdem salutaris gratiae locuto, continuo
facta est laetitia magna in populo. Exclusa
enim antiqua Judaeorum perfidia, spiritalis ibi cantici
cithara et lyra, tympanum resonavit ac tibia;
quoniam ut nullius professionis aut aetatis congrua
ibi deesset persona, illuc vicinus et incola, peregrinus
accurrit et advena: ut sicut nullus eorum a
culpa videbatur immunis, sic eadem gratia singularis
omnibus possit esse communis. Quantus ibi concursus
esset gentium et populorum laetitia, percipere
non potest auditus aurium, nec visus oculorum;
quoniam omnes qui aderant, tantum ibi gaudium,
tantumque habuere tripudium, ut propter videndi