PL 160, col. 960

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

desiderium ea hora comedendi etiam dimitterent
studium. Ubi, dum alter alterius invidebat velocitati,
aemula fiebat charitas charitati, quando ad videndam
ejusdem coelestis mysterii dignitatem, charitas
coepit retardare charitatem. O laudabile divortium,
et admirabile commercium, in quo cursus velocium
cursum retardavit inertium, ubi licet velociores
quique retardare viderentur inertes, utrique
tamen gratiae Dei nequaquam videbantur expertes.
Sed, quia nondum fuerant virtutem sanctae crucis
experti, ideo iners veloci, et velox adhaerebat
inerti, ut alter alteri eo minus videretur inertior,
quo ad currendam viam alter altero volebat esse
solertior. Sicut enim contristari coeperant Judaei,
dum in ligno Dominico viderunt gloriam Dei; ita

Christianus gavisus est populus, quando idem coelestis
mysterii visus est loculus. Ibi procul dubio
alacres ac flebiles, ibi fortes quique convenere vel
debiles, dum per diversas utrarumque partium sortes,
flebilibus adunati sunt alacres, et debilibus
fortes. Ibi etiam caeci et claudi divinae coadunati
sunt laudi, ac si aliquis eos verbis illis evangelicis
invitaret illuc, quibus dictum est: Caecos et claudos
introduc huc [(Luc. XIV)]
. Praeterea, ubi surdi quilibet
ac muti, propriae ibi insidiabatur saluti, dum pro
gratia illius advenere illuc devoti, qui surdos fecit
audire et mutos loqui [(Marc. VII)] . Unde, quoniam
ad videndum crucis sacratissimae loculum, clerus
undique post clerum, et populus accurrit post populum,
mirum non est, si tanta multitudo populorum.

quasi de gyro vertebatur in gyrum, ubi ex coilisione
turbarum vir impegit mulierem et mulier virum.
Ubi enim clerus et populus agmine conglobati
sunt miro, quid profuit si vicinus inibi et vir
uxori, et uxor adhaeserat viro, maxime cum uterque
eorum inibi divino submissus honori, et uxor viro,
et vir invideret uxori? Pro salutando etenim thesauri
ejusdem pretiosissimi loculo strepitus fiebat in
clero, tumultus in populo, dum pro festina visitatione
ejusdem superni germinis, et divini seminis
sudor erupit in viris, pudor in feminis. Ubi licet hac
et illac populus videretur stare pro muro, adhuc tamen
pater accurrit cum filio, mater cum puero:
quibus licet infans vagiens domi servaretur in cunis,
ab eadem tamen laetitia nullus eorum esse volebat

immunis. Ut enim alter prae altero vitale cerneret
mysterium, alter alterius coepit impedire desiderium:
quia, sicut in exsequiis charorum alter
prae altero pia devotione jungitur ad feretrum, sic
ad divinum illud obsequium alter alterum studuit
praevenire per alterutrum. Ibi quippe alter alteri
longam fecerat moram, dum ab hac gratia videnda
alter alterum ab hora cohibebat in horam; quia, licet
ad hoc spectaculum concurreret omnis sexus et
aetas, soliti tamen incessus quilibet illorum excessit
metas. Unde quantum moeroris habuerunt omnes
qui aberant, illi solummodo poterant scire, qui
aderant: maxime cum eo majori tristitia illi absorberentur,
qui aberant, quo ampliori laetitia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.