PL 161, col. 66

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

juxta subsistentiam sibimet uniens humanam
naturam, nativitatem sustinuerit ex ipsa vulva corperea.
Non quod eguerit necessario ea propter
suam naturam nativitate quae est in extremis saeculi
facta temporibus, sed ut ipsas benediceret substantiae
nostrae primitias: et dum Deum carni unitum
mulier edidisset, illa quae adversus omne genus
humanum maledictio fuerat prolata desineret, nec
jam morti nostra corpora destinaret. Illud quoque
quod dictum est: In tristitia paries filios [(Gen. III)]
,
ipse dissolvens, verum esse monstraret quod prophetae
voce praedixerat: Absorpta est mors in victoria [(I Cor. XV)]
.
Et iterum: Abstulit Deus omnem
lacrymam ab omni facie [(Apoc. VII)] . Propter hanc
enim causam dicimus eum dispensatorie, et ipsis

benedixisse tunc nuptiis, cum in Cana Galileae cum
sanctis vocatus apostolis adesse dignatus est [(Joan.
II)] . Haec sapere sumus edocti a sanctis apostolis
et evangelistis, et ab omni Scriptura divinitus
inspirata [(II Tim. III)]
, nec non et a beatis Patrum
confessionibus veritate subnixis. His omnibus etiam
religionem tuam concordare, et praeter aliquem dolum
consentire jam convenit. Quae vero religioni tuae
anathematizare necesse est, huic epistolae nostrae
subjecta sunt.
I.
Si quis non confitetur Deum esse veraciter Emmanuel,
et propter hoc ipsam Dei Genitricem sanctam
virginem (peperit enim secundum carnem, carnem
factum Dei Verbum, secundum quod scriptum
est: Et Verbum caro factum est [(Joan. I)]
anathema

sit.
II.
Si quis non confitetur carni, secundum substantiam
unitum Dei Patris Verbum, unum quoque
esse Christum cum propria carne, et eumdem
ipsum sine dubio Deum simul et hominem, anathema
sit.
III.
Si quis in uno Christo dividit subsistentias
post unitionem, sola societate contingens
ea, quae secundum dignitatem est, vel etiam auctoritatem
aut potestatem, et non magis conventu,
qui per unitatem factus est naturalem, anathema sit.
IV.
Si quis in duabus personis vel subsistentiis
dividat eas voces, quae tam in Evangelicis, quam
Apostolicis litteris continentur; vel etiam eas, quae

de Christo a sanctis dicuntur, vel ab ipso Christo de
seipso; et aliquas quidem ex his tanquam homini,
qui praeter Dei Verbum specialiter intelligatur,
applicandas crediderit; aliquas vero tanquam Deo
dignas; soli Verbo Dei Patris deputaverit, anathema
sit.
V.
Si quis audet dicere Christum hominem θεόφορον
id est, Deiferum, et non potius Deum
esse veraciter dixerit, tanquam unicum Filium per
naturam, secundum quod Verbum caro factum est,
et participavit nobis similiter carne et sanguine, anathema
sit.
VI.
Si quis Deum vel Dominum esse Christi
Dei Patris Verbum, et non magis eumdem ipsum
confitetur Deum et hominem simul, propterea quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.