PL 161, col. 67

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

Verbum caro factum est,
secundum Scripturas, anathema sit.
VII.
Si quis tanquam hominem Jesum, operante
Deo Verbo, dicit adjutum, et unigeniti dignitatem,
tanquam alteri praeter ipsum existenti, tribuit, anathema
sit.
VIII.
Si quis audet dicere assumptum hominem
coadorari cum Deo Verbo oportere, et connuncupari
Deum tanquam alterum cum altero, (adjectio enim
unius syllabae con, hoc cogit intelligi) et non magis
una reverentia veneratur Emmanuelem, unamque
ei glorificationem dependit, juxta quod Verbum caro
factum sit, anathema sit.
IX.
Si quis unum Dominum Jesum Christum
glorificatum dicit a Spiritu sancto, tanquam ab

aliena virtute, qua per eum uteretur, et ab
eo acceperit efficaciam contra immundos spiritus,
et per eum implesse divina signa, et non
magis proprium ejus esse Spiritum dicit, sicut et
Patrem, per quem signa operatus est, anathema sit.
X.
Pontificem et apostolum confessionis nostrae
factum esse Christum [(Ephes. V)] , divina Scriptura
commemorat. Obtulit enim semeptipsum pro nobis
Deo Patri in odorem suavitatis. Si quis ergo pontificem
et apostolum nostrum alium dixerit esse factum,
praeterquam ipsum Deum Dei Verbum, quando factum
est caro, et secundum nos homo, sed quasi alterum
praeter ipsum specialiter hominem ex muliere;
et si quis dicit, quia propter se obtulit seipsum in
oblationem, et non magis pro nobis solis (non enim indiguit

oblatione qui peccatum nescivit) anathema sit.
XI.
Si quis non confitetur carnem Domini vivificatricem
esse, tanquam propriam ipsius Verbi Dei Patris,
sed quasi alterius cujuspiam, praeter ipsum,
conjuncti eidem secundum dignitatem, aut secundum
quod solam divinam habitationem habuerit, et non
potius, ut diximus, vivificatricem esse, quia facta est
propria Verbo Dei, cui omnia vivificare possibile est,
anathema sit.
XII.
Si quis non confitetur Dei Verbum carne
passum esse, et carne crucifixum, et mortem carne
gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum
quod est et vita et vivificator, ut Deus, anathema
sit.
CAP. 4. - Augustinus in libro De fide ad Petrum Diaconum. Unus Deus.

Firmissime tene, et nullatenus dubites, Patrem
et Filium et Spiritum sanctum, unum esse naturaliter
Deum, in cujus nomine baptizati sumus: cum
enim aliud nomen sit Pater, aliud Filius aliud Spiritus
sanctus: hoc est utique unum naturae nomen
horum trium quod dicitur Deus, qui dicit in Deuteronomio: Videte, videte, quoniam ego sum Deus,
et non est alius praeter me
[(Deut. XXXII)]
; et de quo 11
dicitur: Audi Israel, Dominus Deus tuus:
Deus unus est [(Deut. VI)]
; et: Dominum Deum
tuum adorabis, et illi soli servies [(Matth. IV)]
.
CAP. 5. - Dominus.
Firmissime tene, et nullatenus dubites Patrem et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.