PL 161, col. 68
Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne
Filium et Spiritum sanctum, id est sanctam Trinitatem,
esse solum naturaliter verum Deum Dominum;
quia cum tres deos nobis colere non liceat,
nisi unum solum verum Deum: tamen sicut Pater
verus Deus dicitur, testante Apostolo, qui ait: Conversi
estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et
vero, et exspectare Filium ejus de coelis, quem suscitavit
a mortis Jesum [(I Thess. I)]
; ita quoque Filium
verum Deum Joannes commendat apostolus, dicens: Scimus quia Filius Dei venit et dedit nobis intellectum
ut cognoscamus verum Deum
[(I Joan. V)]
: et scimus
in vero Filio ejus Jesu Christo, hic est verus
Deus, et vita aeterna. Qui utique quoniam verus
Deus est, etiam veritas est, sicut ipse nos edocet,
dicens: Ego sum via, veritas et vita [(Joan. XIV)]
. De
Spiritu quoque sancto Joannes apostolus ait: Quia
Spiritus est veritas [(ibid.)]
Et utique non potest naturaliter
verus Deus non esse, qui veritas est. Quem
etiam Deum Paulus apostolus confitetur, dicens: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in
vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri.
Empti enim estis pretio magno; glorificate et portate
Deum in corpore vestro
[(I Cor. VI)]
.
CAP. 6. - Sempiternus.
Firmissime tene, et nullatenus dubites Patrem et
Filium et Spiritum sanctum, id est sanctam Trinitatem
unum verum Deum sine initio sempiternum
esse, propter quod scriptum est: In principio erat
Verbum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio
apud Deum [(Joan. I)]
. Haec denuo sempiternitas intimatur
in psalmo, ubi dicitur: Deus autem rex noster
ante saecula [(Psal. LXXIII)]
. Et alio loco: Sempiterna
quoque ejus virtus et divinitas [(Rom. I)]
.
CAP. 7. - Incommutabilis.
Firmissime tene, et nullatenus dubites sanctam
Trinitatem, solum verum Deum; sicut aeternum, ita
solum naturaliter incommutabilem esse. Hoc enim
significat, cum dicit famulo suo Moysi: Ego sum qui
sum [(Exod. III)]
. Huic in psalmo dicitur: In principio,
Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt
coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnia sicut
vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis
eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es [(Psal. CI)]
.
CAP. 8. - Omnium creator.

Trinitatem solum verum Deum, rerum omnium esse
visibilium et invisibilium Creatorem. De quo in
psalmis dicitur: Beatus, cujus Deus Jacob adjutor
ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius, qui fecit coelum
et terram, mare, et omnia quae in eis sunt [(Psal.
CXLIII)] . De quo etiam Apostolus dicit: Quoniam ex
ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria
in saecula saeculorum [(Rom. XI)]
.
CAP. 9. - Tres personae.
Firmissime tene, et nullatenus dubites Patris, et
Filii, et Spiritus sancti, unam quidem esse naturam,
tres vere esse personas. Patremque solum esse, qui
dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui [(Matth. XVII)]
;
et Filium solum esse, super