PL 161, col. 69

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

quem illa vox solius Patris sonuit, quando in Jordane
secundum hominem baptizatus est, et hunc
esse unigenitum, qui carnem solus accepit, et Spiritum
sanctum Patris et Filii, solum esse qui in specie
columbae super Christum baptizatum, et ascendentem
de aqua, descendit [(Matth. III)] : et quinquagesimo
die post resurrectionem Christi fideles in uno
loco positos, in linguarum ignearum visione adveniens
replevit [(Act. I)] . Illam vero vocem, quam solus
locutus est Deus Pater; et illam carnem, qua
solus homo factus est, unigenitus Deus; et illam columbam,
in cujus specie Spiritus sanctus super Christum
descendit; illasque linguas igneas, in quarum
visione fideles uno loco constitutos replevit, opera
esse totius Trinitatis, id est, unius Dei, qui fecit

omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia.
CAP. 10. - Filius solius Patris, Spiritus amborum.
Firmissime tene, et nullatenus dubites solum
Deum Filium, id est unam ex Trinitate personam,
solius Dei Patris esse Filium Spiritum vero sanctum,
ipsum quoque unam ex Trinitate personam, non solius
Patris, sed simul et Patris et Filii esse Spiritum.
Ostendens enim Deus Filium solum esse de
Patre genitum, ait: Sic enim Deus dilexit mundum,
ut Filium suum unigenitum daret [(Joan. III)]
; et paulo
post: Qui autem non credit, jam judicatus est, quia
non credit in nomine unigeniti Filii Dei [(ibid.)]
. Spiritum
vero sanctum et Patris et Filii esse Spiritum
Apostolus docet, qui ait: Vos autem non estis in
carne, sed in spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in

vobis [(Rom. VIII)]
. Et sequitur: Si quis autem spiritum
Christi non habet, hic non est ejus [(ibid.)]
.
CAP. 11. - Semper procedens ab utroque.
Firmissime tene, et nullatenus dubites eumdem
Spiritum sanctum qui Patris et Filii unus Spiritus
est, de Patre et Filio procedere. Dicit enim Filius: Cum venerit Spiritus veritatis, qui a Patre procedit [(Joan. XV)]
,
ubi suum Spiritum esse docuit, quia ipse
est veritas. De Filio quoque procedere Spiritum
sanctum, prophetica atque apostolica nobis doctrina
commendat. Isaias enim dicit de Filio: Percutiet
terram virga oris sui, et Spiritu labiorum suorum interficiet
impium [(Isai. XI)]
. De quo et Apostolus ait: Quem interficiet Dominus Jesus spiritu oris sui
[(II
Thess. II)]
. Quem etiam ipse unigenitus Dei Filius

spiritum oris sui esse significans, post resurrectionem
suam insufflans in discipulos, ait: Accipite Spiritum
sanctum [(Joan. XX)]
. De ore vero Domini Jesu
ait Joannes in Apocalypsi: Quia gladius utraque
parte acutus [(Apoc. I)]
procedebat. Ipse vero Spiritus
oris ejus, ipse est gladius qui de ore ejus procedit.
CAP. 12. - Deus immensus virtute non mole.
Firmissime tene, et nullatenus dubites Trinitatem
Deum, immensum esse, virtute non mole, et omnem
creaturam spiritualem atque corporalem virtute
ejus et praesentia contineri. Dicit enim Deus Pater: Coelum et terram ego impleo
[(Jer. XXIII)]
. Dicitur ergo
de sapientia Dei, qui Filius ejus est: Quia attingit
a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.