PL 161, col. 70

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

[(Sap. VIII)] .
De Spiritu quoque sancto legimus: Quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum
[(Sap.
I)]
. Et David propheta dicit: 12 Quo ibo a Spiritu tuo,
et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic
es; et si descendero in infernum, ades [(Psal. CXXXI)]
.
CAP. 13. - Solus Filius incarnatus.
Firmissime tene, et nullatenus dubites unam ex
Trinitate personam, id est Deum Filium, qui de
natura Dei Patris solus natus est; et unius ejusdemque
naturae cum Patre est, ipsum in Spiritu, in
plenitudine temporis secundum susceptionem formae
servilis [(Gal. IV)] : voluntarie, in virgine conceptum;
et de virgine natum; Verbum carnem factum; ipsumque
esse, qui essentialiter natus est de Patre,
et essentialiter conceptus natusque est de Virgine;

ipsumque unum esse, et unius naturae cum Patre,
et unius naturae cum Virgine, qui ait de Deo Patre: Ante saecula fundavit me, et ante omnes colles genuit
me
[(Prov. VIII)]
. De quo etiam dixit Apostolus: Quia
cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium
suum, natum ex muliere, factum sub lege [(Galat. IV)]
.
CAP. 14. - Verus Deus, verus homo.
Firmissime tene, et nullatenus dubites Jesum
Christum Filium Dei sicut de Deo Patre, plenum
perfectumque Dominum; sic de Maria Virgine, plenum
perfectumque hominem genitum, id est Verbum
Dominum, habentem scilicet sine peccato veram
nostri generis carnem, et animam rationabilem.
Quod ipse Dei Filius evidenter ostendit, dicens de

carne sua: Palpate, et videte, quia spiritus carnem
et ossa non habet, sicut me videtis habere [(Luc. XXIV)]
.
Animam quoque se habere, his verbis ostendit. Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam
meam, et iterum sumam eam
[(Joan. X)]
. Intellectum
quoque animae se habere ostendit in eo quod dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde
[(Matth.
XI)]
. Et de ipso Deus per prophetam dicit: Ecce intelliget
puer meus, et exaltabitur, et elevabitur, et
sublimis erit valde [(Isai. LII)]
. Nam et beatus Petrus
secundum sancti David prophetiam in Christo carnem
atque animam confitetur. De ipso enim loquens
beatus Petrus ait: Propheta igitur cum esset, et sciret
quia jurejurando jurasset illi Deus, de fructu
lumbi ejus sedere super sedem ejus [(Act. II)]
, providens

locutus est de resurrectione Christi, quia neque
derelicta est anima ejus in inferno, neque caro
ejus vidit corruptionem [(Psal. XV)] .
CAP. 15- Unum Verbum fecit omnia tempora, dedit legem factus sub lege.
Firmissime tene, et nullatenus dubites unum atque
ipsum esse Deum verum Verbum, qui cum
Patre Deo et Spiritu sancto Deo fecit omnia tempora,
et in monte Sina legem dedit Moysi ordinatam
per angelos [(Exod. XX)] , et ipsum Verbum Deum
carnem factum, qui veniente plenitudine temporis
missus a Patre et Spiritu sancto, solus factus est
ex muliere quam fecit, solus factus est sub lege
quam dedit [(Galat. IV)] .
CAP. 16. - Unus inconfusus et inseparabilis.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.