PL 161, col. 71

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

Firmissime tene, et nullatenus dubites Dei Verbi
quod caro factum est, duas naturas inconfusibiliter
atque inseparabiliter permanere: unam veram divinam
quam habet communem cum Patre, secundum
quam dicit: Ego et Pater unum sumus [(Joan.
X)]
; et: Qui videt me, videt et Patrem [(Joan. XIV)]
; et: Ego in Patre, et Pater in me est
[(ibid.)]
, secundum
quam eum Apostolus dixit, splendorem gloriae et figuram
substantiae Dei [(Hebr. I)] : alteram veram humanam,
secundum quam ipse Deus incarnatus dicit: Pater major me est
[(Joan. XIV)]
.
CAP. 17. - Una persona.
Firmissime tene, et nullatenus dubites Deum Verbum
carnem factum, unam habere divinitatis suae

carnisque personam. Deus enim verbum plenam
naturam humanam ita sibi veraciter unire dignatus
est; et, permanente divinitate sua, ita Verbum
caro factum est, ut quamvis naturaliter non hoc sit
Verbum quod caro, quia duarum naturarum veritas
manet in Christo. secundum unam tamen personam
idem Verbum caro ab ipso fieret maternae conceptionis
initio. Deus enim Verbum, non accepit personam
hominis, sed naturam; et in aeternam personam
divinitatis, accepit temporalem substantiam carnis.
Unus est ergo Christus Verbum caro factum; qui et
ex patribus secundum carnem, et super omnia Deus
benedictus in saecula unus est Jesus. Cui et Pater
dicit: Ex utero ante luciferum genui te [(Psal. IX)]
. Ubi

significatur ante omne tempus sine initio aeterna
nativitas. De quo et evangelista dicit: Quia vocatum
est nomen ejus Jesus quod dictum est ab angelo priusquam
in utero conciperetur [(Luc. II)]
.
CAP. 18. - Verbum conceptum.
Firmissime tene, et nullatenus dubites non carnem
Christi sine divinitate conceptam in utero Virginis,
priusquam susciperetur a verbo; sed ipsum
Verbum Deum sua carnis acceptione conceptum,
ipsamque carnem Verbi Dei incarnatione conceptam.
CAP. 19. - Dei Verbum carnem factum, se pro nobis obtulisse sacrificium.
Firmissime tene, et nullatenus dubites, ipsum
unigenitum Deum Verbum carnem factum se pro
nobis obtulisse sacrificium, et hostiam Deo in odorem

suavitatis [(Ephes. V)]
; cui cum Patre et Spiritu
sancto, a patriarchis et prophetis, et sacerdotibus
tempore Veteris Testamenti animalia sacrificabantur;
et cui nunc, id est tempore Novi Testamenti
cum Patre et Spiritu sancto, cum quibus illi est una
divinitas, sacrificium et panis et vini in fide et charitate
sancta catholica Ecclesia per universum orbem
terrae offerre non cessat. In illis enim carnalibus
victimis significatio fuit carnis Christi, quam
pro peccatis nostris ipse sine peccato fuerat oblaturus,
et sanguinis quem erat effusurus in remissionem
peccatorum nostrorum. In isto autem
sacrificio gratiarum actio atque commemoratio est
carnis Christi, quam pro nobis obtulit, et sanguinis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.