PL 162, col. 1055

Vita (Baldricus Dolensis), J. P. Migne

quaecunque delegissent stipendia. Unde factum est
quatenus in brevi locus ille excreverit in domibus et
oratoriis, in familiari etiam supellectili. Porro de his
quae mittebantur, eleemosynam faciebant copiosam;
suscipiebant pauperes, ac debiles non repellebant;
nec incestas, nec pellices refutabant, leprosos, nec
impotentes. Leprosis etenim et suas mansiunculas,
et monachalia claustra construxit, et unde singuli
alerentur magister Robertus instituit: et persaepe,
quoad vixit, tales ipse per se humillime visitavit.
Missarum celebrationibus cum tota devotione singultuosus
instabat, et, ut ita dixerim, nihil quod irreligionis
esset, scienter admittebat. Dominus solus
erat, totus anxiabatur, quoniam in turba quietus putabatur.
Ejus quodlibet colloquium, moralis aedificatio

erat; nam quidquid dicebat, Deum sapiebat.
Quamvis pluribus indigeret latomis, et caementariis,
et artificibus diversis, tamen ea cura sibi
videbatur postrema, quoniam ejus anima in sancta
religione duntaxat erat sollicita. Cujus, putas,
calamus Robertum ad unguem explicabit,
cujus mens, cujus conscientia, cujus animus Deo
semper adhaesit? Cum plus dico de Roberto, magis
obstupesco; quoniam abundantius, quid adhuc
de ipso dicendum sit, invenio, sed quoniam ad ea
quae dicenda essent nequaquam sufficio, tanquam
nihil dixerim, ecce succumbens supersedeo, et
erubescens exclamare compellor: Inopem me copia
fecit.
23.
Ecce de Roberti conversatione praedicanda aliquantisper

disputavimus, et licet aliquid videamur,
tamen pene nihil diximus, qui quanta familiaritate
apud Deum viguerit, exprimere gestimus, sed sufficienter
non possumus. Per quem enim diebus nostris
copiosiora Deus operatus est miracula? Nonne
Robertus evidenter illius imitator claruit, qui
dixit: Spiritus Domini super me, evangelizare pauperibus
misit me? [(Luc. IV, 18.)]
Iste revera pauperibus
evangelizavit, pauperes vocavit, pauperes
collegit. Nam si qua mulier ad eum de nobilitate
maturavit, illi qui sapit, ibi Nicodemum et Jesum,
ibi Cornelium Centurionem et Petrum assimilabat,
affluentia siquidem gratiarum Dei omnes allicit,
neminem repellit, quia vult omnes homines salvos

fieri [(I Tim. II, 4)]
. Exprimat quis quid senserit,
ego audenter dico Robertum in miraculis
copiosum, super daemones imperiosum, super terrenos
principes gloriosum. Quis enim nostri temporis
tot languidos curavit, tot leprosos mundavit,
tot mortuos suscitavit? Qui de terra est, de terra
loquitur, et miracula in corporibus admiratur;
qui autem spiritualis est, languidos et leprosos,
mortuos quoque convaluisse testatur, quando quilibet
animabus languidis et leprosis suscitandis consulit
et medetur. Denique (ut omnium pace dixerim)
per quem pastorum tot locutus est, tot operatus est
Dominus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.