PL 162, col. 1056

Vita (Baldricus Dolensis), J. P. Migne

24.
Contemporanei nostri, nos quoque pontifices,
et abbates, clerici, et sacerdotes in labores alienos
introivimus, et de eorum, quam priores pertulerunt,
penuria impinguati sumus, et forsitan parum profecimus,
et, quod pertimescendum est, fortassis ad
improperium nostrum dictum est: Prodiit quasi ex
adipe iniquitas eorum [(Psal. LXXII, 7)]
. Robertus iste,
iste, inquam, Robertus omnimode pro Christo pauperatus,
exsul a patria, et a propriis cognationibus;
turbis, quibus praedicaverat circumseptus, ne illis
deesse videretur, in Fontevraldensi solitudine, sine
cujuslibet reditus pecunia, multas pauperibus mansiones
aedificavit propter Christum. Ibi oratoria construenda
curavit; fundamentum primum, primumque
lapidem posuit, servos, et ancillas Dei plusquam

ad duo, vel circiter ad tria millia, congregavit, per
cellas et regiones tanta Christianorum agmina collocavit;
unde sustentari potuissent, praeparavit;
quatenus in tam brevi spatio magnis regibus hoc
opus esset difficillimum. Age jam. Quis hunc mendicum,
quis hunc indigentem, quis hunc pauperem,
non testetur divitem? Dives quidem fuit, cui nihil
quod multis sufficeret defuit: dives, inquam, fuit,
qui tot et tanta, quae modo supersunt, opera non
sibi, sed ipsi Deo praeparare potuit, qui tot frequentias
hominum in desertis cibare potuit. Sed, ut
verius loquar, ipse ista non potuit, sed ut facta fuerint,
evidenter promeruit. Deus largitor et magister:
Robertus dispensator et minister. Alter δαψιλῶς
stillabat, alter fideliter stillas dividebat. Quamdam

amicabilem contentionem inter se visi sunt habuisse,
quis eorum plus posset: an ipse praesentando, an
ipse distribuendo? Vere Deus Robertum fidelem noverat
procuratorem, cui suam commiserat familiam,
et augebat pecuniam. Scriptum enim habemus: Fidelis
servus et prudens, quem constituit Dominus super
familiam suam [(Matth. XXIV, 45)]
. Quomodo enim
sine Deo possent haec fieri? Fateor, et verum fateor,
quia eorum non discordaverunt vota, quorum tam
certissime concordarunt opera. Et haec sunt, si
nescis, praeter illa quae fecit B. Robertus miracula,
Deum diligere, Deo servire, domini Roberti voluntatibus
Deum tam efficaciter respondere, et omnia,
quibus indigebant sui satellites, per manum ejus

praebere. Noverat ejus fidem, cujus nolebat offendere
voluntatem. Denique dum vixit, Robertum
suum Deus semper extulit, quatenus et
sua familia in manu ejus augmentaretur quotidie,
et unde singula consummarentur, largiretur assidue.
25.
Tempora successere temporibus, nec unquam
a pacto, quod cum Deo pepigerat, refrixit Robertus,
semper in amore Dei fervidior, semper recens,
semper devotior. Annis revolutis et annis, quibusdam
indiciis sentit B. Robertus finem suum appropinquare,
quia membris fatiscentibus, corporis
coepit destitui viribus. Visitatum et salutatum ire

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.