PL 162, col. 1058
Vita (Baldricus Dolensis), J. P. Migne · Vita altera (Andreas Fontis Ebraldi), J. P. Migne
gregis spiritum emisit, et, ut creditur, ad astra recessit,
ut ubi perenniter coeli regionarius, sed magis
juxta Apostolum, haeres factus Dei, cohaeres autem
Christi [(Rom. VIII, 17)] , gaudiis frueretur sempiternis.
Opimis autem familiae Dei, et praecipue ancillarum
Christi, corpusculum ejus irroratum lacrymis,
redditum est Fontevraldensi monasterio, et in condigno
sepultum mausoleo: Ludovico in Francia regnante,
Paschali urbis Romae papatum ministrante,
Jesu Christo Domino nostro imperante
per infinita saecula. Amen.
2.
In primis autem dicendum est quare Robertus
sit vocatus; non enim sine divina dispensatione
tale sortitus est nomen. Dictus namque Robertus,
quasi roboratus, vel robore certus. Re
enim vera roboratus erat, quia hunc nimirum
Spiritus sanctus ad bene semper agendum roborabat.
Certus etiam robore fidei fuit, et in sancta
religione ad finem usque perseveravit. De quo
non indigne religiosus quidam metri canorus
ait:
Si quaeris scilicet, similis non invenietur.
Qualis quantus erat, fructu testante docetur.
3.
Hic itaque Robertus, jam plurimos annos indefessus
praedicator, non solum adjacentibus, verum
etiam exteris nationibus verba Dei distribuerat, cum
ingravescente corporis ejus infirmitate, aliisque
aegritudinibus pristinis, coepit repente destitui viribus.
Denique apud Fontem Ebraldi cogente necessitate
infirmitatis, in lecto suo recubans, omnes fratres
in eodem loco habitantes ad se vocari praecipit.
Omnibus celeriter congregatis, ait: « Ecce, filii