PL 162, col. 1059

Vita altera (Andreas Fontis Ebraldi), J. P. Migne

mei charissimi, quos in Evangelio genui, corporali
pulsatus incommodo, viam universae carnis ingredior.
Quapropter deliberate vobiscum, dum adhuc
vivo, utrum permanere velitis in vestro proposito;
ut scilicet, pro animarum vestrarum salute, obediatis
ancillarum Christi praecepto. Scitis enim quia
quaecunque, Deo cooperante, alicubi aedificavi, earum
potentatui atque dominatui subdidi. Si vero
cum illis remanere, sicut coepistis, non vultis; do
vobis licentiam, cum meo tamen consilio, alterius
religionis. » Quo audito, pene omnes unanimi voce
dixerunt: « Absit hoc, charissime pater, a nobis,
ut unquam eas relinquamus: quoniam, te teste, nullatenus
melius alibi facere possumus! Absit hoc, inquiunt,
a nobis, ut consilium tuum relinquamus!

imo stabilitatem atque perseverantiam Fontebraldensi
Ecclesiae, coram Deo et sanctis ejus, in manu
tua omnes unanimiter atque spontanee promittimus. »
4.
Concordata itaque fratrum ac sororum nostrarum
taliter congregatione, voluit posteritatis suae
utilitati providere, divina, ut opinor, edoctus inspiratione.
Nam paucis evolutis diebus, cum quotidie
ureretur febrium ardoribus, nonnullos episcopos
atque abbates ad se mandavit, et quod consilium
quoddam petiturus esset, per nuntios notificavit.
Et quoniam eodem tempore Pictavensis Ecclesia
proprio viduata patrono, sub Willelmo principe
laborabat, praecepit ejusdem Ecclesiae ad consilium

suum nonnullos accersiri primates. Tandem coadunato
religiosarum atque nobilium personarum conventu
non modico, aperuit ei consilii sui rationem,
pro qua tantam coadunari fecerat multitudinem.
« Sentio, inquit, fratres mei, finem meum imminere,
et idcirco vos mandavi quatenus vestro consilio
possim Ecclesiae nostrae profectui de abbatissae
electione salubriter providere. » Cui omnes unanimiter,
reverenter dixerunt: « Tuum, charissime
Pater, super hac re potius tenendum est consilium,
praesertim cum pro certo sciamus, inter caeteros nostrae
aetatis mortales tuum vigere consilium. Te
enim donavit Deus mundo consiliatorem animarum,
et eo ipso opitulante, facillimum est tibi, consilium
praebere successurae vitae tuorum. »

5.
Tunc ait ad eos: « Scitis, dilectissimi mei,
quod quidquid in mundo aedificavi, ad opus sanctimonialium
nostrarum feci, eisque potestatem omnem
facultatum mearum praebui, et, quod his majus
est, et me et meos discipulos, pro animarum
nostrarum salute, earum servitio submisi. Quamobrem
disposui, cum vestro consilio, huic congregationi,
donec sum superstes, abbatissam ordinare,
ne forte, quod absit! post obitum meum aliquis
praesumat huic meae definitioni contradicere. Et idcirco

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.