PL 162, col. 1060
Vita altera (Andreas Fontis Ebraldi), J. P. Migne
Sapientis juxta monitum, volo omnia cum
consilio facere, ut post factum possim non poenitere
[(Eccli. XXXII, 24)]
.
Qui enim sine consilio majorum
opera sua agit, indiscretum se esse ostendit. Unum
quaero a vobis, utrum de conversa laica abbatissam
mihi liceat instituere? ut dum factum fuerit, detractores
(si qui fuerint) authentica nostra auctoritas
compescat. Scio enim hujus ordinis dignitatem,
scio virginem exigere. Denique scriptum est quod
qui virgines custodit, virgo debet existere. Sed quomodo
poterit quaelibet claustrensis virgo exteriora
nostra convenienter dispensare, quae non novit nisi
psalmos cantare? Quid enim rationabiliter cantavit
terrestria, quae semper consuevit operari spiritualia?
Quo, inquam, modo pondus practicae portabit vitae,
quae non novit nisi gaudia theoriae? Qua ratione de
exterioribus lingua illa respondebit, quae a pueritia
loqui cum Domino orando, cantando, legendo consuevit?
Difficillimum etiam, ut cogatur temporalium
rerum tunicam jam exutam reinduere, quae lotos
pedes congaudet se jam habere. Legi enim quia sapiens
mulier domum suam aedificavit; insipiens vero
aedificatam destruit
[(Prov. XIV, 1)]
. Quam ob causam
nolo alicui claustrensi virgini praelationem istam
committere, ne forte videar (quod nunquam
fiat!) quae aedificavi, destruere, quippe cum quod
cooperante Deo aedificavi, argui potero, si scienter
nescienti hanc curam commisero. Eligatur itaque,
si placet, sagum cilicinum, quod tabernaculum Domini
undique cooperiat, et exteriorum rerum tempestates
viriliter sustineat: ut coccus perfecto colore
interius rutilare valeat
[(Exod. XXVI, 7)]
. Liceat
Mariae coelestibus continuo inhiare, et eligatur Martha,
quae sciat exteriora sollicite ministrare
[(Luc.
X)]
. »
6.
Quo audito, seniores qui aderant, assensum
praebuerunt, atque omnia quae dixerat, vera esse
affirmaverunt. Et ut haec magistri Roberti sententia
firma et inviolabilis in perpetuum haberetur, interfuit
huic consilio quidam archipresbyter Andegavensis,
vir bonae conversationis, affirmans quod, dum
quondam Romae esset, audivit dominum Urbanum
papam (scilicet qui Roberto nostro officium
praedicatoris injunxerat) concedentem, ut quaedam
matrona, quae quatuor viros habuerat, pro
tempore et necessitate cujusdam ecclesiae, abbatissa
fieret. Noverat sane vir vitae venerabilis quia
quod humanae fragilitatis nostrae necessitas salva
fide compellit, divina pietas suam tenens ubique
temperiem non punit. Quo cognito, senatores illi
laetati sunt, et quia vir prudens prudenter vellet
agere, universaliter dixerunt. Postquam autem venerabilis
concio finita est, solertis viri consilium
laudando confirmarunt, ac dupliciter ab eo cum gaudio
ad sua remearunt.
CAPUT II. Petronillae abbatissae electio, B. Roberti statuta.
7.
Transeunte autem septimo mense, in quo praedictus