PL 162, col. 1069
Vita altera (Andreas Fontis Ebraldi), J. P. Migne
populo faceret, unusquisque quod sibi conveniebat,
acciperet. Non erat ejus praedicatio inefficax, sed in
tantum audientium corda conterebat, ut patenter
daretur intelligi quis esset illic. Nimirum Spiritus
sanctus aderat, sine cujus auxilio sermo doctoris
exterius frustra laborat. De quo etiam scriptum est: Non enim vos estis, qui loquimini: sed Spiritus
Patris vestri
[(Matth. X, 20)]
. Postquam autem sermonem
illum finivit, eosdem monachos, qui quamdam
querimoniam adversus Fontis Ebraldi Ecclesiam
habebant, secum omnino in eodem loco pacificavit,
nec non etiam quemdam principem illius terrae,
Alardum nomine, concordavit cum illis.
CAPUT V. B. Roberti suprema aegritudo, susceptum viaticum, et sacra unctio.
24.
His itaque peractis, Petronillam atque Angardim
Fontis Ebraldi procuratrices, quae cum eo
erant, visitatum fratres atque sorores ire commonuit:
atque ipse cum Andrea capellano suo ad
populos, qui ejus praedicationem, sicut superius
diximus, avide desiderabant, et desiderantes multis
precibus postulabant, perrexit. Eadem autem die,
qua ipse a Dolensi monasterio recessit, quae esse
sexta feria habebatur; in ipso itinere coepit de jumento
suo saepius descendere, et quod multum infirmaretur,
sociis suis manifestare. Cui cum illi dicerent:
« Charissime Pater, revertere, quaesumus, revertere,
ne pejus graveris ab infirmitate, » aiebat:
« Nolite, filii, nolite mihi talia dicere: sed eamus
usque ad oppidum, quod Gracaicum dicitur, ut,
cum audierint populi, quibus meum adventum promisi,
me illuc venisse, si coeptum iter non potero facere,
saltem credant quia necessitate cogente reversus
sum. » Venientes autem ad supradictum castrum, in
eodem hospitati sunt.
25.
Altera autem die, Sabbato scilicet, ita praegravatus
est didascalus noster ab infirmitate, ut jam
omnino non posset equitare. Quod cum ipse sentiret,
ait collegis suis: « Praeparate mihi, charissimi
mei, quoddam ligneum feretrum, et reportate me ad
Ursani locum, quoniam scio ex hac infirmitate me
moriturum. » Quod postquam agnovit hospes ejus,
ait ei: « Noli, quaeso, magister, quod dicis facere:
sed potius hic requiesce, quousque videas si poteris
ex hac invaletudine convalescere. » Ipse vero quasi
privatim dicebat sodalibus suis: « Quidquid alii dicant,
nolite curare: sed quod vobis praecepi, properanter
facite. » Apparet profecto quod sentiebat
obitum suum imminere: sed ne sua gens pro corpore
suo laboraret, volebat ad Ursanum redire, dum
vivus erat. Praeparato itaque sicut praeceperat, ligneo
feretro, ad castellum, quod Issoldunum dicitur,
eum apportaverunt, ibique hospitati sunt. Hospes
vero qui eum suscepit, coepit eos multis modis rogare,