PL 162, col. 1070
Vita altera (Andreas Fontis Ebraldi), J. P. Migne
ut apud eum concederent infirmum suum
impensare. Quod ubi ad aures magistri Roberti
pervenit, vocatis sociis suis, ait illis: « Nolite, filii,
hospitis nostri consilio acquiescere, sed, sicut vobis
jam dixi, ad Ursanum potius me reducite. » Et quoniam
ipse Petronillam et Angardim, sicut supra
diximus, ad alia loca visitare Dominicum ovile transmiserat,
praesentiens finem suum appropinquare,
misit post eas legatum, ut venirent Ursanum festinanter
eum visitare.
26.
Mane autem facto Issoldunum relinquentes, ad
Ursanum (sic ipse praeceperat) sanctissimum infirmum
deportaverunt. Eodem namque tempore quaedam
nobilis monacha, Agnes nomine, Ursani prioratum
tenebat, quae illi valde oppido chara habebatur,
eo quod ipsa consilio ejus, fallaces saeculi divitias,
quae sibi multum blandiebantur, reliquerat,
et pro Christo paupertatem delegerat. Quae cum cognovisset
tam gravem magistri infirmitatem, quantum
moerorem habuerit non facile dictu. Quis
enim referre posset, quam magnum dolorem habuerunt
ejusdem loci fratres atque sorores, audita
doctoris nostri tam gravi infirmitate? Revera
enim timebant, tanto scilicet ac tali viduari pastore.
Advesperante autem Dominico die quo sanus
aeger Ursanum asportatus fuerat, coepit ipse
Fontis Ebraldi nomen pie ingeminare, dicens:
« O Fons Evraldi, Fons Evraldi, tam aestimavi
in te jacere! » Cui cum Andreas, fidelis collega
ejus, diceret: « Pulcher magister, quid est quod
dicis? Si sentis hic finem esse, saltem fac quod
tuum est, impera corpus tuum post obitum ad
Fontem Evraldi portare. » Ille respondit: « Et quare
meum cadaver hinc portaretur? Nam per omnes
busnachias (ut verbis illius utar) ablatum esset a
vobis. »
27.
Alia autem die, secunda scilicet feria, rogavit
sibi dari viaticum corporis et sanguinis Domini
nostri Jesu Christi: quia enim longius profecturum
se esse providebat, idcirco saluberrimum illud viaticum
humillima devotione sibi dari poscebat, sine
quo viator quilibet errabundus omnino deviat. Allato
autem ad eum corpore Dominico, coepit cum internis
gemitibus, atque profundis suspiriis gratuitam
misericordiam ab eo petere, seque inutilem servum
dicere, et in cunctis operibus suis se accusare. Verum
sciebat prudens lector, quod Deus ita mandaverat: Cum omnia,
inquit, quae praecepta sunt vobis,
feceritis, dicite: Servi inutiles sumus, etc.
[(Luc. XVII,
10)]
. Illum quippe justum imitabatur, qui cum perfectus
esset, omnia opera sua vereri se fatebatur.
Geminum etenim planctum agebat: dolebat multum
de eo quod nonnunquam Dominica praecepta praeterierat:
poenitebat ex altera parte ex hoc quod
omnia mandata non observaverat. Et, ut verba ejus