PL 163, col. 1001
Vita S. Sacerdotis (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne
ecclesiae foras secedere praecipiuntur. Illi vero quod
vi non audebant, verbo tantum resistebant, et nullo
modo exire volebant. Verumtamen cum intelligerent
quoniam ibidem, sicut disposuerant, illa nocte
manere nequibant, nomen S. Sacerdotis invocare
coeperunt. Quid plura? Inops ille surdus et mutus a
nativitate, continuo coepit loqui et audire. Tunc qui
huic gaudio interesse potuerant, ingenti laetitia perfusi
reddebant laudum praeconia Domino omnipotenti,
qui sui famuli Sacerdotis precibus illi misero
largitus fuerat sanitatis munus. Seniores vero loci,
curatum inopem, quod nomen suum nunquam
audierant, et primo quo voraci debuisset nomine
nesciebant, Salvatum appellaverunt. Qui diu postea
in eodem permanens monasterio, multis advenientibus
cuncta quae modo diximus, saepius replicabat.
42.
Dies Paschae sanctissimus illuxerat, et ad S.
Sacerdotis ecclesiam non minima plebis multitudo
confluxerat: inter quos quidam Ademarus, illustris
genere, a Montiniaco castello convenerat, et in
eadem ecclesia paschale sacramentum percepturus,
dum missae peragerentur officia, persistebat. Hic
autem Ademarus litterarum disciplinam, cui a parentibus
traditus fuerat, praedo factus comtempserat;
et innumeris saepe calamitatibus mercatores peregrinos,
seu quoslibet viatores per provinciam illam
euntes, finitimosque ruricolas vexare consueverat,
et in hujusmodi studiis animi sui sinum laxaverat.
Verum cum, sicut jam dictum est, in medio
populi intra ecclesiam B. Sacerdotis incolumis adstare
videretur, et evangelii lectio recitaretur, in
pavimento subito corruit. Nam, ut ipse postea retulit,
ante oculos ejus S. Sacerdos, episcopali infula
decoratus apparuit, et virga, quam manu gerebat,
collum ei percutiens, eumdem cadere compupulit.
Sed confestim a circumstantibus est sublevatus,
et intra claustri ambitum deportatus. Expleta
vero missae celebratione, continuo abbas cum fratribus
adfuit accersitus. Tunc aeger ille crimina
cum misera mente pertractans, et vicinam mortem
nimium pertimescens, omnipotentem Dominum
peccando irritavisse, et S. Sacerdotis se iram promeruisse,
lacrymando confitebatur. Abbas autem,
nec non et omnes monasterii fratres qui aderant, ei
condolentes, canonicum habitum ei continuo tradiderunt,
et ad poenitentiae remedium eum protinus
admiserunt. Ille vero obliquo collo tota hebdomada
miserabiliter aegrotavit, et die octava tandem exspiravit.
Mors ejus plurimos terruit, et dum hujusmodi
verentur exitum, satagebant offerre Domino poenitentiae
fructum.
43 Seguinus quidam monachus, saecularis et vagus,
S. Sacerdotis exstitit: hic tamen erat eloquentia