PL 163, col. 1002

Vita S. Sacerdotis (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

(famam) promeritus, et litterarum scientia
fultus, et primoribus patriae notissimus. Quodam
vero tempore cum quodam potente, non longe a
monasterio, morabatur apud castrum quod Carlutium
vocitatur: nam regulae jugum ferre non
poterat, sed ecclesias circumquaque plenus jam gloria
ventilabat. Natalis Domini dies, toto orbe celeberrimus,
imminebat; et miles ille potens in B. Sacerdotis
ecclesia vigiliarum excubias agere disponebat.
Quem praedictus monachus a bono proposito
deflectere cupiens, omne illius noctis officium se ibidem
celebraturum, ac si in memorata ecclesia positus
esset, ex integro repromisit. Praevaluit itaque
monachus ille, militemque retinuit: qui postquam
est cibo vinoque repletus, cum quodam sacerdote

in contigua capella se collocavit: et cum indulgeret
quieti, ecce S. Sacerdos adstitit, dicens ei: « Cur
hic, Seguine, dormiens, poculo inebriaris oblivionis?
An non potius oporteret te cum reliquis fratribus
esse, et debitum officium Domino persolvere in tam
praecipua solemnitate? » Cui cum respondisset ille:
« Quis es, domine? » S. Sacerdos severius in eum
respiciens: « An non me nosti? Cur alumnum tuum
Sacerdotem fugitando declinas? » Et cum haec dixisset,
continuo per capillos a fulcro eum extrahens,
caput ejus ad humerum inclinavit: demum illum
ante altare projiciens, immanissimis verberibus cecidit.
Audires eminus ictuum crepitus vocemque
dolentis. Quid multis memorem? Seminecem eum
deseruit. Haec omnia praedictus presbyter fieri vigilans

conspiciebat, sed ingenti pavore percussus,
quid deberet agere nesciebat. Sed dum jam transacta
nocte lucis aurora conaretur emergere, surgentes
undique viri per castellum, mirabantur omnes cur
in tam praecipua solemnitate moraretur presbyter
celebrare officium nocturnale: qui etiam usque ad
ostium capellae venientes, capellanum surgere praecipiunt
irridentes. At ille, eorum affamine ac vicinitate
roboratus, surrexit; et ostium eis aperiens,
quod factum fuerat intimavit. Tunc illi attoniti, tanto
viso miraculo, eodem comitante presbytero, concito
gressu ad beati confessoris Christi domicilium convenerunt;
et dum fratres ejusdem loci missarum
solemnia peregissent, eos in unum convocant, et
quod factum fuerat indicant. Monachus vero miserabiliter

exstinctus, exemplo videntibus deservit,
ne vagi et instabiles contra auctoritatem regulae
fiant, et sive intra ecclesiam sive extra consistant,
divinum officium nunquam praetermittant.
44.
Tempore alio mercatores, cum suis sarcinis
ad urbem Tolosanam euntes, per Sarlatensem villam
proficiscebantur ad praedictam urbem. Hi celebri fama
virtutum gloriosi praesulis Sacerdotis excitati,
ad ejus oratorium venientes, et oblationis officia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.