PL 163, col. 1039

De sacramento altaris (Guillelmus de Campellis), J. P. Migne · Charta (Guillelmus de Campellis), J. P. Migne

De perceptione Eucharistiae diversi quidem usus
sunt secundum aliquas causas, sed res eadem. Quod
enim panis intinctus prohibitus est accipi, ex frivola
causa fuit, scilicet pro buccella intincta quam Dominus
Judae ad distinctionem porrexit; tamen cum
fide bonum est. Item quod utraque species per se
accipitur, eo fit ut memoria corporis quod in cruce
visibiliter pependit, et memoria sanguinis, qui cum
aqua de latere fluxit, arctius teneatur et quasi praesentetur.
Tamen sciendum quod qui alteram speciem
accipit, totum Christum accipit. Non enim
accipitur Christus membratim vel paulatim, sed totus
vel in utraque specie, vel in altera. Unde et infantulis
mox baptizatis solus calix datur, quia pane
uti non possunt, et in calice totum Christum accipiunt.

Dandus autem est calix eis, quia, sicut non
potest ad vitam quis ingredi sine baptismo, ita nec
sine hoc vitali viatico.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, GUILLELMUS,
Catalaunensis episcopus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.