PL 163, col. 1450
De rebus ecclesiae Roffensis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne
tantae fortitudinis viro resistere posset, propter
magnam quam habuit potestatem, terras complures
de archiepiscopatu Cantuarberiae et consuetudines
nonnullas sibi arripuit, atque usurpans suae dominationi
ascripsit. Postea vero non multo tempore
contigit praefatum Lanfrancum Cadomensis ecclesiae
abbatem jussu regis in Angliam quoque venire, atque
in archiepiscopatu Cantuarberiae Deo disponente
totius Angliae regni primatem sublimatum esse. Ubi
dum aliquandiu resideret, et antiquas ecclesiae suae
terras multas sibi deesse inveniret, et suorum negligentia
antecessorum illas distributas atque distractas
fuisse reperisset, diligenter inquisita et bene cognita
veritate, regem quam citius potuit et impigre
inde requisivit. Praecepit ergo rex comitatum totum
absque mora considere, et homines comitatus omnes
Francigenas, et praecipue Anglos, in antiquis legibus
et consuetudinibus peritos, in unum convenire. Qui
cum convenerunt, apud Pinendenam omnes pariter
consederunt. Et quoniam multa placita de diratiocinationibus
terrarum et verba de consuetudinibus
legum inter archiepiscopum et praedictum Bajocensem
episcopum ibi surrexerunt, et etiam inter
consuetudines regales et archiepiscopales, quae
prima die expediri non potuerunt, ea causa totus
comitatus per tres dies ibi fuit detentus. In illis tribus
diebus diratiocinavit ibi Lanfrancus archiepiscopus
plures terras, quas tunc tenuerunt homines
ipsius episcopi, videlicet Herbertus filius Ivonis,
Turoldus de Hrovecestria, Radulfus de Curvaspina,
et alii plures de hominibus suis, cum omnibus consuetudinibus
et rebus, quae ad easdem terras pertinebant,
super ipsum Bajocensem episcopum et super
ipsos praedictos homines illius et alios, scilicet
Detlinges, Estoces, Prestetuna, Damtuna, et multas
alias minutas terras. Et super Hugonem de Monteforti
diratiocinavit Hrocinges et Broc, et super
Radulfum de Curvaspina LX solidatas de pastura in
insula Grean. Et omnes illas terras et alias diratiocinavit
ita liberas atque quietas, quod in illa die
qua ipsum placitum finitum fuit, non remansit homo
in toto regno Angliae, qui aliquid inde calumniaretur,
neque super ipsas terras etiam parvum quidquam
clamaret. Et in eodem placito non solum
istas praenominatas et alias terras, sed et omnes
libertates Ecclesiae suae et omnes consuetudines
suas renovavit, et renovatas ibi diratiocinavit soca,
saca, toll, team, flymena-fyrmthe, grithbrece, foresteal,
heimfare, infangennetheof, cum omnibus
aliis consuetudinibus paribus istis vel minoribus
istis, in terris et in aquis, in silvis, in viis, et in
pratis, et in omnibus aliis rebus infra civitatem et
extra, infra burgum et extra, et in omnibus aliis
locis. Et ab omnibus illis probis et sapientibus hominibus
qui adfuerunt fuit ibi diratiocinatum, et
etiam a toto comitatu concordatum atque judicatum;
quod sicut ipse rex tenet suas terras liberas
et quietas in suo dominico, ita archiepiscopus Cantuarberiae
tenet suas terras omnino liberas et quietas