PL 163, col. 1451

De rebus ecclesiae Roffensis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne

in suo dominico. Huic placito interfuerunt Goisfridus
episcopus Constantiensis, qui in loco regis
fuit, et justitiam illam tenuit; Lanfrancus archiepiscopus,
qui ut dictum est placitavit, et totum
diratiocinavit; comes Cantiae, videlicet praedictus
Odo Bajocensis episcopus; Ernostus episcopus de
Hrovecestra; Aegelricus episcopus de Cicestra, vir
antiquissimus et legum terrae sapientissimus, qui ex
praecepto regis advectus fuit ad ipsas antiquas legum
consuetudines discutiendas et edocendas in una
quadriga; Ricardus de Tunebrigge, Hugo de Monteforti,
Willelmus Dearces, Hamo vicecomes, et alii
multi barones regis et ipsius archiepiscopi, atque
illorum episcoporum homines multi; et alii aliorum
comitatuum homines etiam cum isto toto comitatu,

multae et magnae auctoritatis viri Francigenae scilicet
et Angli. In horum omnium praesentia multis et
apertissimis rationibus demonstratum fuit; quod
rex Anglorum nullas consuetudines habet in omnibus
terris Cantuariensis Ecclesiae nisi solummodo tres.
Et illae tres quas habet consuetudines hae sunt. Una,
si quis homo archiepiscopi effodit illam regalem
viam quae vadit de civitate ad civitatem. Altera, si
quis arborem incidit juxta regalem viam, et eam
super ipsam viam dejecerit. De istis duabus consuetudinibus,
qui culpabiles inventi fuerint, atque
detenti dum talia faciunt, sive vadimonium ab eis
acceptum fuerit sive non, tamen ad insecutionem
ministri regis et per vadimonium emendabunt quae
juste emendanda sunt. Tertia consuetudo talis est:

Si quis in ipsa regali via sanguinem fuderit aut homicidium,
vel aliud aliquid fecerit quod nullatenus
fieri licet, si, dum hoc facit deprehensus atque detentus
fuerit, regi emendabit. Si vero deprehensus
ibi non fuerit, et inde absque vade data semel
abierit, rex ab eo nihil juste exigere poterit. Similiter
fuit ostensum in eodem placito quod archiepiscopus
Cantuariensis Ecclesiae in omnibus terris
regis et comitis debet multas consuetudines juste
habere. Etenim ab illo die quo clauditur Alleluia,
usque ad Octavas Paschae, si quis sanguinem fuderit,
archiepiscopo emendabit. Et in omni tempore,
tam extra Quadragesimam quam infra, quicunque
illam culpam fecerit, quae Cilduuite vocatur, archiepiscopus
aut totam aut dimidiam emendationis partem

habebit; iufra Quadragesimam quidem totam,
et extra aut totam aut dimidiam emendationem.
Habet etiam in eisdem terris omnibus quaecunque
ad curam et salutem animarum videntur pertinere.
Hujus placiti multis testibus multisque rationibus
determinatum finem postquam rex audivit,
laudavit, laudans cum consensu omnium principum
suorum confirmavit; et ut deinceps incorruptus perseveraret,
firmiter praecepit. Quod propterea scriptum
est hic, ut futurae in aeternum memoriae proficiat;
et ipsi futuri ejusdem Ecclesiae Christi Cantuarberiae
successores sciant quae et quanta in dignitatibus
ipsius Ecclesiae a Deo tenere atque a regibus et principibus
hujus regni aeterno jure debeant exigere.
De Fracenham.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.