PL 163, col. 1452

De rebus ecclesiae Roffensis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne

WILLELMUS gratia Dei rex Anglorum, episcopo
ERFASTI, BALDUUINO abbati, PICOTO et ROTBERTO
MALET vicecomitibus et caeteris fidelibus meis salutem.
Sciatis quod ego concessi archiepiscopo Lanfranco
manerium qui vocatur Fracenham, sicuti
Heroldus tenebat ea die quando mare transivi, et
sicuti Turbertus et Gotinus ab ipso Heroldo tenebant
in omnibus terris, pratis, pascuis, silvis,
rusticis, et sochemanis, et caeteris omnibus.
Quomodo Lanfrancus terras extractas ecclesiae S. Andreae
et alias acquisitas monachis contradidit, et
de Gundulfo episcopo.
Praeterea notandum, ac fidelibus omnibus futuris

maxime temporibus, quantae valentiae quantaeve
Ecclesiae Christi Cantuarberiae necnon et ecclesiae
S. Andreae Hrovecestriae hic piae memoriae Lanfrancus
archiepiscopus utilitati et honori, dum vixit
exstiterit, sciendum est. Hic namque non solum
illas, quae superius nominatae sunt, terras Ecclesiae
Christi, verum etiam ex diversorum dominatione
tyrannorum ecclesiae Hrofensi suae ratione prudentiae
ac sapientiae acquisivit; acquisitas vero ecclesiae,
unde antiquorum negligentia fuerant extractae
atque dispersae, contradidit, videlicet Denitunam,
Stoches, Falcenham et Fracenham, de manibus
praedicti Rajocensis episcopi et hominum suorum et
aliorum hominum quasi quadam placitorum violentia
extorsit. Et haec non solum sed et alia bona ad

opus monachorum, quos eidem Ecclesiae ipse
primum instituit, quoad vixit, impendit. Institutis
vero servitio Dei et sancti apostoli Andreae omnia,
quae illorum victui vel vestitui necessaria fore videbantur,
certo apparatu praeparare procuravit. Annitente
tamen ac per omnia suffragante beatae memoriae
Gundulfo episcopo, quem ipse monachum et
sacristam S. Mariae Beccensis Ecclesiae, dum ipse
quoque prior ejusdem fuit Ecclesiae merito sanctitatis
ac beatae religionis prae caeteris omnibus adamavit;
adamatum vero post se in Angliam quam citius
potuit venire fecit; et eum omni domui suae imo
rebus omnibus suis quas in archiepiscopio habuit
solum post sese prae omnibus aliis praeposuit. Praepositum

autem atque in omni sapientiae et prudentiae
sensu diu probatum, tandem divino admonitus instinctu,
a sese devote consecratum praedictae Ecclesiae
praefecit antistitem. Qui XXXI annis inibi superstes
existens, ecclesiam S. Andreae, pene vetustate
dirutam, novam ex integro ut hodie apparet aedificavit.
Officinas quoque monachis necessarias,
prout loci necessitas pati potuit, omnes construxit.
Ipsos etiam monachos XXII suscepit, susceptos vero
sanctae religionis habitu induit; indutos postmodum
sacris ordinibus aptos vel sanctae religionis benedictione
dignos ipsemet benedixit, consecravit, et
quantacunque valuit diligentia et per se et per alios
in Dei timore et amore semper instruxit; instructos
quidem post Deum super omnia amavit, honoravit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.