PL 163, col. 1454

De rebus ecclesiae Roffensis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne

se velle pro ipsa concessione. Quod postquam
archiepiscopus et episcopus audierunt, consternati
valde pariter responderunt illam tantam pecuniam
neque tunc in promptu sese habere, nec etiam unde
eam acquirere potuissent sese scire. Duobus autem
amicis utrique parti faventibus, Rodberto videlicet
filio Haimonis et Henrico comite de Warwic, hinc
regium honorem et integram ejus observantibus
voluntatem, hinc vero amicitiae favorem et pro Dei
amore Ecclesiae praedictae magnificum et profuturum
honorem, regi consuluerunt, quatenus pro pecunia,
quam pro concessione manerii exigebat, episcopus
Gundulfus, quia in opere caementarii plurimum
sciens et efficax erat, castrum sibi Hrofense lapideum
de suo construeret. Quod ubi archiepiscopo

et episcopo innotuit, tunc procul dubio magis consternati
dixerunt et regiae concessioni ex toto sese
abnuere, etiam et ipsum manerium in profundo
maris potius situm iri malle, quam praedictam ecclesiam
S. Andreae futuris temporibus regiis exactionibus
mancipari debere. Nam quotiescunque
quidlibet ex infortunio aliquo casu in castro illo
contingeret aut infractione muri aut fissura maceriei,
id protinus ab episcopo vel ecclesia exigeretur
usu reficiendum assiduo. Sicque episcopus et ecclesia
futuri saeculi temporibus omnibus summa districtione
regiae submitteretur exactioni. Isto itaque
metu perterritus uterque: « Absit, hoc a me, inquit
archiepiscopus.--Absit quoque a me, inquit et
episcopus! » Responsum hoc audiens comes Henricus,

quasi modestae stimulis irae commotus, honestatis
dans concito fremitus, inquit: « Hactenus
mea aestimatione ratus sum archiepiscopum Lanfrancum
unum ex viris universi orbis exstitisse sapientissimis,
nunc autem nec insipientiae (quod
absit!) esse dico, neque illa quidem qua dudum sapientia
callebat impraesentiarum vigere ullatenus
asserere audeo. » Quid enim gravedinis, inquit, in
hoc est, castrum ad ultimum majus pro XL libris ad
voluntatem regis facere, factum vero comiti vel
vicecomiti comitatus seu aliis etiam quibus regi
placuerit monstrare, monstratum etiam ex omni
parte integrum liberare, semel vero liberato sese
penitus expedire, nec unquam ulterius inde se intromittere,

nec etiam eo respicere? Ad hoc regem adversus
episcopum vel Ecclesiam futurae servitutis
occasionem nullatenus quaerere, imo potius eos ab
omni servituti liberare, atque sicut regem decebat
pro Dei timore et saeculi honore in summa libertate
eos conservare velle. His ergo et aliis nonnullis
hujuscemodi rationibus tandem acquievit archiepiscopus.
Igitur hoc pacto coram rege inito, fecit castrum
Gundulphus episcopus de suo ex integro
totum, costamine, ut reor, LX librarum. Quod quandiu
in saeculo subsistere poterit, pro Gundulfo episcopo
manifesto indicio quasi loquens erit, aeternum
quidem illi ferens testimonium; quod manerium
Hedenham ecclesiae et monachis S. Andreae ab omni
exactione et calumnia regis et omnium hominum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.