PL 163, col. 1455
De rebus ecclesiae Roffensis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne
permanebit liberrimum et quietissimum in saecula
saeculorum.
Concessio Willelmi Magni regis.
WILLELMUS Dei gratia rex Anglorum, HAIMONI
dapifero et omnibus suis teignis in episcopatu Roffensi,
salutem.
Mando et praecipio ut eas consuetudines, quas
ecclesia S. Andreae Rofensis civitatis habuit in terris
vestris seu in annona, seu in porcis, vel aliis rebus,
tempore Edwardi regis, habeat, et vos exsolvatis.
De contentione inter Gundulfum et Pichot.
Tempore Willelmi regis Anglorum magni, patris
Willelmi regis ejusdem gentis, fuit quaedam
contentio inter Gundulfum Hrofensem episcopum
et Pichot vicecomitem de Grendebruge pro quadam
terra quae erat de Fracenham et jacebat in
Giselham, quam quidam regis serviens, Olchete nomine,
vicecomite dante, praesumpserat occupare.
Hanc enim vicecomes regis esse terram dicebat; sed
episcopus eamdem S. Andreae potius esse affirmabat.
Quare ante regem venerunt. Rex vero praecepit
ut omnes illius comitatus homines congregarentur,
et eorum judicio cujus terra deberet rectius esse probaretur.
Illi autem congregati terram illam regis
esse potius quam B. Andreae timore vicecomitis
affirmaverunt. Sed cum illis Bajocensis episcopus,
qui placito illi praeerat, non bene crederet, praecepit
ut si verum esse quod dicebant scirent, ex seipsis
duodecim eligerent, qui quod omnes dixerant jurejurando
confirmarent. Illi autem cum ad consilium
secessissent, et inibi a vicecomite per internuntium
conterriti fuissent, revertentes verum esse quod dixerant
juraverunt. Hi autem fuerunt Edwardus de
Cipenham, Heruldus et Leofuuine saca de Exninge,
Eadric de Giselham, Wulfuuine de Landuuade, Ordiner
de Berlingeham, et alii sex de melioribus comitatus.
Quo facto, terra in manu regis remansit.
Eodem vero anno monachus quidam, Grim nomine,
quasi a Domino missus, ad episcopum venit. Qui
cum audiret hoc quod illi juraverant, nimium admirans,
et eos detestans, omnes esse perjuros affirmavit.
Ipse enim monachus diu praepositus de Frachenham
exstiterat, et ex eadem terra servitia et
costumas ut de aliis terris de Frachenham susceperat,
et unum ex eisdem qui juraverant in eodem
manerio sub se habuerat. Quod postquam episcopus
Hrofensis audivit, ad episcopum Bajocensem venit,
et monachi verba per ordinem narravit. Quae ut episcopus
audivit, monachum ad se venire fecit, et ab
ipso illa eadem didicit. Post haec vero unum ex illis
qui juraverant ad se fecit venire; qui statim ad ejus
pedes procidens, confessus est se perjurum esse.