PL 163, col. 1458
Epistola de incestis conjugiis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne
nostrum partem quam praetulerat tuendam susceperit.
Conabar igitur modis omnibus astruere separationem
conjugum praedicto modo, praedicta causa
fieri debere, id tum ex Patrum consiliis, tum ex
libris poenitentialibus tum ex more Ecclesiae, cui
contradici non modo fas non esse, imo nefas esse
creditur, asserens fieri oportere. Quod nequaquam
sentiendum, nequaquam esse faciendum sanctitas
vestra constanter acclamabat, id ipsum prolatis
nitens approbare firmamentis, cum evangelicae, tum
apostolicae auctoritatis, quae omni Scripturae, omni
scientiae, omni denique rationi opponenda ac praeponenda
ab omnibus scitur ac praescitur, nemo qui
nesciat. Unde amica altercatione utrobique modice
et modeste certatum est, sed vestris curis facientibus,
ab utroque indiscussa veritate mansuete cessatum
est. Perspiciens itaque reverentiae vestrae diligentiam
in quaestionem praefatam, prospiciens
etiam celsitudini vestrae irruentibus curis tam regiorum
quam pontificalium negotiorum facultatem
vestigandi negatam, decens et commodum fore
ratus sum, quod de re majestati vestrae sentio
tomelli clausula explicare, et explicando indicare.
Opus quidem difficile, quia de conjugiis quaestionem
implicitam esse, non ignorat quisquis ejus nexus ac
nodos non incaute contrectat. Quod magnus ille
doctor, beatum Augustinum dico, in libro De adulterinis
conjugiis his contestatur verbis: « Quaestionem
de conjugiis obscurissimam et implicatissimam
esse non nescio. Nec audeo profiteri omnes
sinus ejus, vel in hoc opere, vel in alio, me adhuc
explicasse, vel jam posse, si urgear, explicare. »
Ad hoc ergo ut dicere coeperam quod de quaestione
proposita teneo, brevi scriptura volo excellentiae
vestrae aperire, ut quod minus poterat verbo,
enucleatius fiat scripto, et quo planius et plenius
dicitur, eo attentius audiatur, auditum facilius intelligatur,
intellectum tenacius memoretur, ac subtilius