PL 163, col. 1459
Epistola de incestis conjugiis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne
judicetur. Nec ab re depromendum videtur
decreta Patrum, Ecclesiae morem, evangelicae sive
apostolicae auctoritati non modo nulla contrapositione
occurrere, verum familiari veneratione, ac
veneranti familiaritate concurrere.
Ut ergo cuncta quae dicenda sunt perspicua luce
clarescant, primum ea quaestio, quam discutiendam
arripio, in duas partes, id est vestram et nostram,
distributa disponatur, ut, omni ambiguitate remota,
quid nostra pars affirmet, quid vestra neget lector
agnoscat; et quae affirmat unde affirmet, quae negat
unde neget coram positis rationibus indubitanter
appareat. Et ea quidem pars cum suis firmamentis
ordine prima digeratur, quae a vobis idcirco praeferenda
judicatur, quod eam excellentia legis evangelicae
munit ac roborat, apostolicae suadelae protectio
asseverat. Quod asseverat dico, pro parte
vestra dico, non tamen ita fieri posse polliceor,
hoc deinceps apparebit. Quod ergo statuitis, quodque
lege divina statuere, fulcire, firmare satagitis,
hoc est conjux a conjugis filio passa adulterium, a
conjuge pro ipso facinore manu praesulis non est
separanda. Cujus propositi testimonia ex Evangelio
et Apostolo sumpta, quibus id contenditis approbare,
consequens est consequenter supponere. Matthaeus: Omnis qui dimiserit uxorem suam excepta
causa fornicationis facit eam maechari. Et qui dimissam
duxerit, adulterat
[(Matth. V, 32)]
. Item post
multa: Dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit
uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque jam non
sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit,
homo non separet [(Matth. XIX, 5)]
. Et post pauca: Quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem,
et aliam duxerit, moechatur
[(ibid., II, 9)]
.
Marcus: Relinquet homo patrem suum et matrem,
et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo
Deus conjunxit, homo non separet [(Marc. X, 7)]
. Et
iterum: Quicunque dimiserit uxorem suam et aliam
duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor
dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur [(ibid. 14)]
.
Lucas: Omnis qui dimittit uxorem suam,
et alteram ducit, maechatur [(Luc. XVI, 18)]
. Si revolvat
ac percurrat quispiam lector universas Evangeliorum
Scripturas, nihil me reliquisse, nihil quod
ad vestram propositionem tuendam atque roborandam
putetur, me subterfugisse reperiet. Haec ad
vestrae partis defensionem accire contenditis, et
vobis summum in eis fortitudinis esse robur confiditis,
haec ipse quoque approbo, et digna veneratione
approbanda censeo; sed tamen ex eis approbari
posse quod quaeritur non adeo confido, imo plurimum
diffido. Id loco suo explanatione sequenti clarebit.
Sed ad proposita redeamus.
Ex Apostolo quoque sicut ex Evangelio gessimus,
probationis vestrae juvamina colligantes, hanc praeordinatam
summi Praeceptoris doctrinam apostolica
prudentia prudenter intelligens, providenter ad Romanos
scribendo: Quae, inquit, sub viro est mulier,