PL 163, col. 1460
Epistola de incestis conjugiis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne
vivente viro alligata est legi. Si autem mortuus fuerit
vir ejus, soluta est a lege viri. Igitur vivente viro
vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro. Si autem
mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non
sit adultera, si fuerit cum alio viro [(Rom. VII, 2)]
.
Item Corinthios de eadem lege instruens, sic ait: Propter fornicationem unusquisque uxorem suam
habeat, et unaquaeque virum suum; uxori vir debitum
reddat; similiter et uxor viro. Mulier sui corporis
potestatem non habet, sed vir; similiter autem et vir
non habet sui corporis, sed mulier. Nolite fraudare
invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis
orationi; et iterum revertimini in idipsum
[(I Cor.
VII, 2)]
. Et paucis interpositis: Praecipio, inquit, non
ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: quod
si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari [(ibid., 10)]
.
Prudenter dico intellexit, ac providenter
Doctor gentium ea conscripsit, in quibus a
suo, imo universali ac summo Doctore dissentire
non praesumpsit, in utroque sexu neminem conjugum
permittens relinquere suum, aut arripere non suum,
indulgenter cuique consulens habere suum, in altero
justus, in altero misericors, in utroque Domini sui
faciens voluntatem. Hanc legem, tanto praeceptore
concessam, tanto testimonio roboratam, perhibemus
nulla novitate violandam, nulla invectione contaminandam;
nulla ullius usquequaque oppositione esse
temerandam.
Hanc in vestrae causae tutelam asciscitis, sed quid
ex ea conficiatur, pace vestra, acutiuscula animadversione
attendere debetis. Aliud enim quaeritur, et
aliud probatur. Quaeritur an conjux, a conjugis filio
adultera facta, a suo conjuge pontificali sit auctoritate
separanda. Probatur quod conjux a conjuge,
innocens ab innocente, propria voluntate propriaque
potestate se non debeat separare. Quid enim
aliud loquuntur memorata Domini mandata de conjugibus
lata, quae constat Dominum sine interrogantibus
respondentem, seu auditores docentem
protulisse, reddidisse, insinuasse, nisi qua lege, quo
foedere ad invicem juncti, ab invicem teneri, nec
posse alterum ab altero dimitti, nisi causa fornicationis?
Quid ipsa etiam praescripta Apostoli verba,
sive dicant a conjugio non esse discedendum, sive
moneant vicariis motibus esse serviendum, seu ad
concordiam a discordia esse redeundum? Quid,
inquam, aliud loquuntur, quid aliud clamant, quam
copula conjugali foederatos foedus mutuum non omittere
debere? Foedus dico, coelitus mandatum, conjugibus
datum, jure debito custodire debere. In cujus
observantiae mandato, ideo etiam excepta est causa
fornicationis, ut intelligatur quia innocens nocentem
dimittere potest causa fornicationis?
Quaestionis itaque propositae parte vestra ita praemissa,
sicut fuerat promissa; deinde quid a parte
nostra ponimus, quid vestrae opponimus, quid, quibus
firmamentis astipulamur, proximo loco digerere non
incompetens esse reor, neque aspernandum. Rectores
Ecclesiarum, intuentes nonnullorum imbecillitatem