PL 163, col. 1464

Epistola de incestis conjugiis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne

gradus ac genera poenitentiarum pro qualitate et
quantitate peccatorum distribuit, nisi Ecclesia Dei,
instructa verbo Dei, docente et regente eam Spiritu
Dei? Non enim in tota Veteris et Novi serie Testamenti
leguntur modi poenitentiarum, quanquam tam
exemplis quam praeceptis legatur esse poenitendum.
Quis ergo poenitentiales libros decernente Ecclesia
roboratos, more et antiquitate firmatos, quis, rogo,
aut quo jure, quave novitate evertere queat, audeat,
aut praesumat? Nemo equidem, nemo tantae praesumptionis
arcem sibi arripiat. Si ergo in caeteris poenitentiarum
distributionibus accipiuntur, accepta distribuuntur,
a quo hac in parte utiliter data, nulli canonicae
sententiae adversa, abjiciuntur, aut reprobantur?
Postremo, luce clarius apparet Dominum Ecclesiam

suam ubique et in omnibus regere, ac dirigere, judicia
sua per eam decernere ac discernere. Qua de
re ipsa in Psalmo laetabunda clamat: Dominus regit
me [(Psal. XXII, 1)]
. Et Evangelista: Ecce ego vobiscum
sum [(Matth. XVIII, 20)]
: Et alio loco: Ubi duo vel
tres congregati fuerint in nomine meo, ibi in medio
eorum sum [(Matth. XVIII, 20)]
. Et illud: Vos non estis
qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur
in vobis [(Matth. X, 20)]
. Si ergo Dominus habitat
in suis, loquitur per eos et in eis, quis hominum,
quis fidelium, quis, obsecro, sanum sapiens,
et compos sui abnuat, abdicet, contradicat, tantorum
decreta virorum decreta esse Dei, quae ad salutem
humanam misericorditer sunt procurata, dictante
Spiritu Dei? Quia ergo evidenti ratione ea

ipsius Domini esse edicta (quanquam enim a suis
praeconibus sint prolata, ipso tamen sint praesidente
lata) magno gradu, magno locanda culmine, sublimique
servanda censentur veneratione. Nimirum
non injuria ea digna reverentia custodiuntur, quae
per servos suos Auctor omnium instituit, et Ecclesiae
sanctae usus et auctoritas roboravit.
Nonnulli, humanam fragilitatem attendentes,
aiunt lapsos in conjugio nullo pacto esse separandos,
ne unde procuratur eis medicina, amplior casus
deteriorque contingat ruina. Quia cum putantur
rigore hujus disciplinae posse sanari, sua aestuante
incontinentia, paratur eis laqueus et vorago fornicationis.
Continentiae quorumdam impossibilitatem

comprobant ex ipso Evangelii loco, ubi Dominus
ait: Non omnes capiunt verbum istud [(Matth. XIX,
11)]
. Et ex Apostolo, ubi conjugalia disponendo cubilia: Unusquisque,
inquit, proprium donum habet
ex Deo [(I Cor. VII, 7)]
. Unde et inter verba evangelica
apposuit: Aut viro suo reconciliari [(ibid., 11)]
, id
videlicet insinuans potissimum esse reconciliari suae,
quam misceri alienae. Quibus dictis inferunt: Quicunque
ergo voluerit conjuges separare, noverit se
contra Evangelium praedicare, contra Apostolum
sapere, contra salutem multorum, imo in perniciem
miserrimam laborare. Hujusmodi ergo objectionibus
puto eo modo esse respondendum, quo de ejusmodi
inobedientibus a beato Augustino legimus esse responsum:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.